349. Ung vármegye alispánja és bírótársai Csicseri Zsigmondot azon vád alól, hogy hűtelenűl a csehekkel czimborált volna, tisztázzák. Kapos, 1445. nov. 27.

Nos Johannes de Cheb vicecomes et iudices nobilium Comitatus vng Memorie commendamus quod Sigismundus de Chycher nostram veniendo in presenciam per modum protestacionis nobis significare curauit in hunc modum, quo modo petrus Ormos de eadem Nicolaum Zakala persuasisset et (di)xisset quod Ipse Sigismundus partem Bohemarum seruaret et esset infidelis, et sic ex consensu eiusdem petri idem Nicolaus possessiones Berkez et Budon in Comitatu Zabolch dicti Sigismundi spoliasset et depredasset et pro se occupasset potencialiter In preiudicium et grauamen Ipsius exponentis valde magnum. Nos vero Comes et Judices dicti Comitatus vnacum Nobilibus eiusdem Comitatus cognouimus et fatemur quod idem Sigismundus nunquam partem Bohemorum seruasset nec fuit infidelis sed coactiue et invite sicut et nos Ipsis seruiuisset, vigore preseucium mediante. datum in Kapws sabbato proximo post festum beate Katherine virginis Anno domini Mmo quadringentesimo XL. quinto.

Papíron, hátán gyűrű-pecsétek nyomaival; eredetije a Csicsery cs. ltárában. Közli: Nagy Gyula.