311. Zsigmond király az úzfalvi nemeseknek a rájuk rótt bírói bírságokat elengedi. Diós-Győr, 1412. máj. 1.

commissio propria domini Regis.

Nos Sigismundus dei gracia Romanorum Rex semper Augustus ac hungarie etc. Rex, Memorie commendamus, Quod nos cum ex regie liberalitis (így) largiflua clemencia, que cunctis promerentibus consueuit esse benigna, tum etenim ad humilem supplicacionis instanciem fidelis nostri magistri Martini fily magistri Jacobi literati de Wzfalwa maioris Cancellarie nostre notary per ipsum nobis allatam, vniuersa et quelibet Judiciorum onera in quibus prefatus magister Jacobus pater aut ipse solus vel paulus carnalis, Item Laurencius filius Quirini fretruelis de eadem Wzfalwa, Benedictus filius Bartholomei et Andreas filius Johannis de Gergel Idaya aliter de Thamasfalwa condiuisionales fratres eiusdem magistri Martini vel eorumdem predecessores in presencys quorumcunque Judicum et Justiciariorum regni nostri contra quoscunque qualitercunque hactenus conuicti forent et agrauati haberentur, porcionem vtputa Judiciariam concernencia eisdem graciose duximus relaxanda, ymo relaxamus presencium per vigorem. Quocirca vobis fidelibus nostris palatino et Judici Curie nostre vestrasque vices in Judicatu gerentibus alys eciam cunctis regni nostri Judicibus et Justiciarys, presertimque Judiciorum quorumlibet exactoribus modernis et futuris presencium noticiam habituris firmissime precipimus et mandamus quatenus memoratos magistros Jacobum et Martinum ac alios supranominatos occasione et pretextu huiusmodi Judiciorum per nos eisdem modo prenarrato relaxatorum ad cuiusuis instanciam intra vel extra Judicium in personis possessionibus rebus atque bonis impedire molestare et dampnificare nullatenus presumpmatis, et aliud contra formam ipsius nostre relexacionis non facturi in premissis. Presentes quoque semper post ipsarum lecturam reddite presentanti. datum in dyosgewr in festo beatorum philipi et Jacobi apostolorum, anno domini Millesimo quadringentesimo duodecimo, Regnorum nostrorum anno hungarie etc. XXmo Vto, Romanorum vero secundo.

Papíron, a szöveg alá vörös viaszba nyomott pecsét maradványaival; eredetije Lapispatakon, a Keczer cs. ltárában. Közli: Nagy Gyula.