281. Gömör vármegye alispánja és bírótársai tanúsítják, hogy Zygradi Miklós özvegye férje vérdíja felől Ördög Lászlóval és Csoltói Miklóssal megegyezett. Gömör, 1373. jul. 4.

Nos magister Stephanus de Scarus magistri Georgii Bubek vicecomes et Judices Nobilium Comitatus Gumuriensis, memorie commendamus, quod domina Elena relicta Nicolai condam de Zygrad vna cum Anthonio filio suo de eodem Nicolao procreato ab vna et magistri Ladislaus filius Stephani dicti Wrdengh de Terestene ac Nicolaus filius Mychaelis de Chaltow parte ab altera coram nobis personaliter constitutis (így) extitit propositum per eandem dominam et Anthonium filium suum ut dicitur in etate idem Anthonius decem annorum constitutis (így), et relatum oraculo viue uocis in hunc modum, licet quod ydem Ladislaus et Nicolaus diabolica fraude instigacione et persuasione predictum Nicolaum maritum suum interemi contigisset, tamen propter bonum pacis et concordie vnionem per probos homines eos reformantibus (így), quia annotati Ladislaus et Nicolaus de homicidio dicti Nicolai mariti sui sibi et dicto Anthonio filio suo omnimodam et congruam inpendissent satisfaccionem et inpenderunt coram nobis, Ideo ipsi eosdem Ladislaum et Nicolaum racione dicte mortis ipsius Nicolai prorsus et per omnia expeditos commisissent et commiserunt coram coram (így) nobis tali vinculo interposito, quod si ipsi uel eorum heredes temporis in processu racione premisse mortis prescriptos Ladislaum et Nicolaum perturbarent in Judicio uel extra, ex tunc in succubitu facti potencialis duelli conuincerentur eo facto, se ipsa domina et dominus Anthonius per nos requisitus sponte obligarunt coram nobis. Datum in Gumur, feria secunda proxima post festum beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno domini M° CCC° LXX° tercio.

Papíron, hátlapján három pecsétmaradványaival; eredetije Lapispatakon, a Keczer cs. ltárában. Közli: Boynychich Iván.