241. I. Lajos király előtt Sebestyén fia János egy részről, más részről János fiai Miklós és György, a köztük fenforgó birtokosztály ügyében, Gömör és Szolnok vármegyékben fekvő birtokaikat illetőleg intézkednek. Buda, 1350. febr. 19.

Nos Lodouicus dei gracia Rex........ Memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, Quod Johannes filius Sebastiani fily Andree de....... ab una, Item Nicolaus et Georgius fily Johannis ac stephanus filius eiusdem Nicolai pro se personaliter et predictus Nicolaus... filys suis quorum honus et grauamina, si que ex ipsorum absencia possent allegari, super se per omnia assumpmendo (parte) ab altera, astante cum eisdem magistro Nicolao filio Pethevc condam voyuoda Trausiluano et de personis parcium nos certificante, coram nobis constituti, proposuerunt oraculo vine uocis, quod ipsi super causis ipsorum, quas in facto aquisicionis possessionarie diuisionis inter se habuissent, taliter concordassent et concordarunt coram nobis, quod vniuersas possessiones ipsorum et possessionarias porciones videlicet in duabus Harypan Kezew Rekee Appati Wzeren in Comitatu de Gumur existentes in die medy quadragesime proxime nunc venturo, cum omni sui Jeris et vtilitatum plenitudine ac integritate, et possessionem Kekche in Comitatu de Zolnuk existentem cum omnibus vtilitatibus et pertinencys vniuersis quocunque titulo nominatis in Octauis festi pentecosthes proxime venturis iuxta continenciam litterarum priuilegialium et diuisionalium honorabilis Capituli ecclesie Agriensis inter ipsas partes confectarum presentibus Anthonio filio ladislai vel donch de apuz aut Stephano filio Nicolai de eadem, Item Paulo filio ladislai seu Johanne fratre eiusdem Pauli de Zenkyralwr, alys absentibus homine nostro et testimonio predicti Capituli ecclesie Agriensis, cui hominem suum ad id transmitti iubemus per presentes, diuiderent et diuidere tenerentur occasione aliquali non obstante; et si qua parcium dictam diuisionem possessionariam facere in dictis terminis non curaret vel recusaret, extunc in dictis possessionibus suam perderet porcionem et ad manus alterius partis perpetuo possidenda devolueretur absque strepitu litigy et Judicy aliqualis; ad quod se prefatus Nicolaus personaliter et filios suos absentes super se, Item Georgius filius Johannis et Stephanus filius eiusdem Nicolai necnon Johannes filius Sebastiani fily Andree personaliter et sponte se obligarunt. Datum Bude feria sexta proxima ante dominicam Reminisscere. Anno domini Mmo. CCCmo. Quinquagesimo.

Papíron, hátlapján nagy kerek pecsét nyomaival; eredetije Lapispatakon, a Keczer cs. ltárában. Közli: Nagy Gyula.