210. I. Károly királynak az előbbenihez hasonló tartalmú levele, melyben a Vas Miklósnak adományozott birtokokban való bíráskodástól az ország valamennyi bíráit eltiltja. Visegrád, 1340. jan. 9.

(N)os Karolus dei gracia Rex Hungarie significamus tenore presencium quibus expedit vniuersis memorie commendantes. Quod quia tunc, quando Comes Nicolaus dictus vos maior, sincerum et laudabilem fidelitatem detestande infidelitati proponendo, Castrum Chychou vocatum nostre maiestati restituit, nos possessiones Scenthguthart Chege Zazzyluas et Scenthywan vocatas in partibus Transiluanis existentes, non communiter cum fratribus et proximis suis, sed sibi soli, et per eum suis heredibus Jure perpetuo contulimus. Ideo volumus, quod nullus fratrum et proximorum suorum diuisionem et porcionem ab eodem Comite Nicolao maiori et heredibus suis querere possit in possessionibus prenotatis. vobis igitur palatino Judici Curie nostre Item woyuode et vicewoyuode ac vestras vices gerentibes Ceterisque Judicibus et iusticiarys Regni nostri specialiter in partibus Transiluanis nunc et pro tempore constitutis quibus presentes ostendunter firmiter et districte Regio edicto precipiendo mandamus, quatenus, si qui fratrum proximorum et consanguineorum ipsius Comitis Nicolai eundem vel suos heredes super predictis possessionibus Scenthguthart Chege Zazzyluas et Scenthywan uocatis, in vestram presenciam citauerint, et porcionem uel diuisionem in eisdem quesiuerint, tunc vos iudicium super hysdem possessionibus facere non audeatis, sed ipsas possessiones eidem Comiti Nicolao et suis heredibus pacifice dimittatis, sicut per nostram maiestatem sibi soli Nicolao dicto wos maiori sunt collate Jure perhempnali, ymo si qui vestrum contra hanc graciam per nos factam procederent et facerent, illud quod fecerint, auctoritate presencium cassamus reuocamus et penitus anichilamus, et easdem possessiones ipsi Comiti Nicolao et suis heredibus, sicut ex nunc, sic ex tunc pacifice dimittimus perpetuo possidendas presencium per uigorem. Datum In alto Castro die dominico proximo post festum Epiphanye domini. Anno eiusdem M°. CCC°. xxxxmo.

Hártyán, hátlapján gyűrű-pecsét nyomaival; eredetije a gr. Wass cs. czegei ltárában, Lit. G. nr. 8. Közli: Fehérpataky László.