189. Az erdélyi káptalan előtt Vas Miklós a Tamás fia János által Geulch és Szent-Iván birtokok közt eszközölt határjárás ellen óvást tesz. 1328. jul. 7.

Nos Capitulum Ecclesie Transsiluane Damus pro memoria, quod Nicolaus dictus Wos per Andream filium Nicolai fily Scegeu, seruientem suum nuncium eius ad nos destinatum, protestatus est nobis, quod Johannes filius Thome fily Ambrosy quandam terra (így) seu possessionem suam Geulch vocatam, cum homine magnifici viri woiuode Transsiluani et Comitis de Zonuk, et nostro, reambulasset, et quandam particulam terre, inter ipsam terram Geulch et possessionem ipsius Nicolai Senth Iwan vocatam, ad possessionem ipsius Nicolai dicti Wos attinentem, sine scitu et consensu eiusdem, quia sibi non notificasset, similiter reambulasset, et metas seu signa super porcione ipsius Nicolai contra deum et iusticiam erigere niteretur, super quo idem Andreas vice et nomine ipsius Nicolai domini sui, faciendo protestacionem coram nobis, prohibuit ipsum Johannem filium Thome et hominem ipsius Thome woiuode a eleuacione seu ereccione metarum in ipsa particula terre, in porcione ipsius Nicolai dicti Wos, coram homine nostro facienda quoquomodo. Item idem Andreas prohibuit eciam ipsum Johannem filium Thome a recepcione seu emanacione quarumlibet literarum super ipsa reambulacione et metarum ereccione ipsius particule terre, donec ipsa particula terre, scilicet inter ipsas terras seu possessiones Geulch et Scent Iwan existens, secundum iura et iusticiam, cui parti, prout requireret iusticia, et expostularet ordo iuris, deuolueretur possidenda. Datum feria quinta proxima post octauas festi apostolorum Petri et Pauli beatorum. Anno domini M°. C°C°C°. xxmo. Octauo.

Kivűl: protestacionalis pro Nicolao dicto Wos contra Johannem filium Thome fily Ambrosy super reambulacione et prohibicione ereccionis metarum, super quadam particula terre, inter possessiones Geulch et Scent Iwan vocatas existentis, facienda.

Hártyán, zárlatán pecsét nyomaival; eredetije a gr. Wass cs. czegei ltárában. Közli: Fehérpataky László.