107. Domokos pozsonyi prépost bizonyítja, hogy Kápolnai János, testvérének Annának, Olgyai Leuka özvegyének nászhozománya és jegyruhái dolgában a Leuka testvéreivel megegyezett. Pozsony mellett, 1289. febr. 14.

Nos magister dominicus diuina miseracione prepositus posoniensis. Memorie commendamus quod cum Johannes filius farcassy de capolna Tomam et Seeiz filios Buchtus de Oya super dote et rebus paraffernalibus sororis sue domine Anne relicte Leuce fratris predictorum Tome et Seez coram nobis traxisset in causam et licet aliquantulum fuisset disceptatum inter partes ad ultimum tamen mediantibus probis viris ad talem pacis unionem deuenerunt sicut partes nobis retulerunt oraculo vive vocis quod pro dote et rebus parafernalibus dicte domine Tomas et Seez solvent ipsi Johanni in Assumpcione beate Virginis proxime ventura duas marcas coram capitulo posoniensi decem pensas pro marca computando, quibus solutis predictus Johannes reddet ipsos Tomam et Seez per litteras discretorum virorum videlicet capituli posoniensis penitus expeditos et absolutos in premissis et occasione premissorum. hoc non pretermittendo, quod si quispiam viros memoratos inpeteret racione dotis et verum parafernalium predictarum coram quocunque iudice delegato vel ordinario ex proximis consanguineis et cognatis ipsius Johannis extunc idem Johannes expedire tenebitur eosdem propriis sumptibus et expensis. Addicimus eciam quod quamdam ancillam nomine Cuz traditam cum dicta domina non petet a Toma et Seez memoratis, cum eandem non possideant sed vendicabit eam a possidente ancille supradicte et in hoc idem ipsi Johanni contradictores non existent nec rebelles. Ad hec si ipsum terminum obmitterent in solvendo penam dupli incurrent occasione et dilacione quibuslibet posthabitis et delegatis. Datum apud Posonium in die sancti valentini martiris anno domini M°. CC°. LXXXVIIII.

Kivűl: Memorialis pro Toma et Seez contra Johannem super solucione duarum marcarum in assumpcione beate Virginis.

Eredetijét az Olgyay cs. ltban őrzik. Közli: Nagy Imre.