069. IV. László király Souskuth birtoknak a Nana-Beztur nemzetségből való Demeter által a nyúl-szigeti apáczák számára történt adományozását megerősíti. Zyrch, (1277.)** dec. 26.

Nos Ladizlaus dei gracia Rex Vngarie memorie conmendantes significamus, quibus expedit vniuersis, presencium per tenorem, quod cum nobilis vir Demetrius filius Beztur de genere Nana Beztur saluti sue precavens, ex proprio et pio uoto cum adhuc uiueret quandam possessionem suam Souskuth uocatam sororibus deo amabilibus de Insula beate Virginis condonando legauisset, sicut eciam in priuilegio domini B. aui nostri pie recordacionis, inclitique Regis Vngarie plenius dicitur contineri* nos ipsam condonacionem ex laudabili uoto factam approbantes confirmamus presencium patrocinio roborando; vnde volumus et precipimus, quod nullus easdem sorores racione dicte possessionis presumar molestare, et cum presentes nobis reportate fuerint, eisdem super hoc nostrum priuilegium concedemus. Datum in Zyrch in crastino Natiuitatis Domini.

Kivűl rányomott pecsét nyomaival. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Mon. Pos. 38. 27. Közli: Vincze Gábor.