028. IV. Béla király Chernai Istvánnak a chernai (csornai) egyház javára tett adományozását jóvá hagyja. 1257. sept. 15.

Bela dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Regio convenit patrocinio conmuniri, quod pia provisione pro ecclesiis esse dinoscitur ordinatum: Proinde ad vniuersorum noticiam tam presencium, quam posterorum harum serie uolumus peruenire, quod Stephanus filius Stephani de Cherna solacio carens liberorum, ad nostram accessit presenciam et proposuit coram nobis, quod partem suam hereditariam, quam habuit in terra et feneneto (így) ibidem in Cherna, de voluntate et consensu fratris sui Iwan pro remedio anime sue contulisset ecclesie de Cherna in perpetuum possidendam, super quo fecit dari eidem ecclesie litteras Capituli Jauriensis.* Suplicauit itaque nobis humiliter et deuote, ut collacionem Dicte ecclesie per ipsum factam nostro dignaremur priuilegio confirmare. Nos igitur, quantum ad nos pertinet, confirmamus, et ut premissa rata permaneant atque firma, in testimonium huius rei presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus dilecti et fidelis nostri magistri Smaragdi prepositi Albensis, Aule nostre vicecancellary Electi in Archiepiscopum Colochensem. Anno domini Millesimo Ducentesimo, Quinquagesimo Septimo XVII. Kalendas Octobris. Regni autem nostri anno vicesimo secundo.

Kivűl, egykorú írással: Littere Bele dei gracia Regis Hungarie super confirmacione donacionis Stephani super hereditate ipsum contingente de Cyrna.

Sárga selyemszálakon függött pecsét nyomaival. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Eccl. 37. 67. Közli: Vincze Gábor.