020. Achilles pécsi püspök az yrugi egyház birtokaiban határjárást tart, s az egyházat azokban megerősíti. Pécs mellett, 1252. dec. 28.

Achilles dei gracia Episcopus Quinqueecclesiensis. Vniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis. Salutem in domino. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod cum nos ad ecclesiam sancti Jacobi de Yrug causa uisitacionis accessissemus, frater Antonius prior eiusdem ecclesie, vna cum fratribus suis a nobis peciit humiliter et deuote, ut possessiones ecclesie sue uideremus, et metas earumdem, in quibus conmetanei eum sepius turbauerant, nos ipsi emendaremus, volentes itaque beato Jacobo in hac parte deseruire, et ut expensam de paupertate fratrum nobis factam, labore proprio refunderemus, personaliter accedentes Curiam ipsius ecclesie, domos, vineas, et quedam de terris suis et fenetis circuiuimus, sed quia tardum erat ire per singula, homines nostros fidedignos magistrum Benedictum de Quinqueecclesiis, Andream filium Chymoz iobagionem ecclesie nostre, vna cum aliis Jobagionibus et conmetaneis ad circuendum omnes possessiones ecclesie, et ponendum metas vice nostra duximus relinquendos. Qui postmodum ad nos redeuntes, dixerunt haas (így) inuenisse et circuisse possessiones. Videlicet primo donacionem venerabilis patris Bartholomei, quondam Episcopi Quinqueecclesiensis, qui dictam ecclesiam fundauerat, scilicet vnum Molendinum in villa Yrug, iuxta vineam Mathei situm, quod emerat idem Episcopus a Chebriano et Ambrosio tribus marcis, cum sessione in circuitu suo, sicut idem Ambrosius et villani hoc idem affirmarunt. Item duas vineas in Yrugmal, quarum vnam ipse Episcopus emerat cum via, que iuxta eandem fuerat, tribus marcis ab Hemirico de Sari, alteram uero habuerat a Guka sine herede decedente, iuxta vineam Medues, quam eciam fratres habent legatam pro anima sua, et hec vinee sunt in vno circulo. Item terciam vineam, quam episcopus emerat tribus marcis iuxta vineam Sicule. Item noualia Tenquer et Watul in silua circa riuulum Cuest, que ex donacione dicti Episcopi fratres hactenus pacifice coluerunt. Item omnes possessiones Arus iobagionis ecclesie, videlicet Curiam, domos, vineam, Molendinum, Agriculturas et fenilia, quorum omnium terciam partem idem Arus, ut nobis constitit, ante mortem suam ecclesie beati Jacobi contulerat, sed ipso mortuo sine liberis, prefatus episcopus eidem ecclesie totaliter contulit possidendam. Molendinum autem illud consistit in territorio ville Yrug, subtus molendinum ecclesie sancte Marie, quod ipse Arus emerat a Paulo, et duo iugera terre usque Curiam dicti Molendini, que a Wodos conparauerat, et illa circumdat meatus aque ab utraque parte, nuces autem, que iuxta aquam sunt similiter fratrum sunt predictorum. Item vnum iuger iuxta terram Galli. Item vnum iuger subtus montem Mogusd cum duabus arboribus nucum, et in monte illo habet partes ecclesia de arbustis, ubi est conmetaneus eius Albertus de meridie, et ab alia parte semita, que vadit in Yrug. Item vnum iuger iuxta vineam Andree et aliud supra puteum iuxta terram Alberti. Item vnum iuger iuxta magnam viam iuxta terram Both. Item vndecim iugera terre iuxta riuulum de Potoch ab oriente et ab occidente iuxta Mouruch. Item iuxta riuulum Yrug sex iugera, et riuulum de Potoch tria iugera, ab occidente tenent metam in fenili cum Heme et ab oriente et a septemtrionali cum via. Item quinque iugera inter terram filiorum Batur et terram Jacobi, in cuius fine sunt duo lapides ex parte occidentis. Item quatuor iugera iuxta terram Heme, et iacet in longitudine ad nemus Keurus. Item duo iugera iuxta Wilmos, et terram filiorum Batur, et sunt duo lapides in angulis. Item duo iugera iuxta terram Johannis ab oriente. Item iuxta viam Agogus tria iugera. Item in nucibus iuxta villam Potoch vnum iuger, quod fuit orreum Arus, et habent fratres in Angulis tres arbores nucum et duas de piris. Item quatuor iugera nomine Boziasy iuxta terram Bugar de sex iugeribus, et illa sex iugera et duo superius iuxta terram ecclesie, dedit idem Bugar coram dictis hominibus nostris fratribus pro concambio terre Arus in duobus locis iuxta uiam Eus. Item duo iugera terre prope villam Potoch inter terram Both et Alberti usque vineam Heme. Item Curiam Arus, orreum et vineam cum arbustis, que hiis metis circumdantur, videlicet ab oriente tenent metam cum via ville, et a meridie cum Leustachio Zalamerio, Johanne, et ab occidente tenet metam magna vallis, et a septemtrionali arbuste, que sunt eiusdem Arus. Item de arbustis venit ad arborem Berekenefa, inde ad puteum Sicule, et inde per uiam uenit ad arborem Mogolfa, inde per vallem usque ad stipitem porte fratrum, ibique terminantur. Item tria fenilia, vnum supra riuulum Yrug, et aliud subtus eiusdem salicibus et lapidibus circumdata (így), et tercium fenile iuxta Johannem et Zalomerium, quod circumdat nemus et dumus fraxinorum. Item duodecim iugera terre, que Wece iobagio ecclesie legauit ecclesie pro anima sua, de quibus septem sunt in Kesedholma iuxta Jacobum, et alia in aliis locis consistunt, et vnum fenile situm iuxta fenile Mauricii. Item viginti sex iugera iuxta magnam viam, que Martinus filius Hete pro anima sua legauit ecclesie cum vinea vna in Enusth, iuxta Bolosoy, et uiam, que ducit ad ecclesiam. Terra autem illa habet ab oriente Jacobum et Johannem conmetaneos, ab occidente uero viam Potoch. Item duo iugera terre, que dedit ecclesie Albertus, iuxta viam Potoch, que uadit ad nemus. Item vnam vineam, quam Andreas comes filius Chymoz dedit ecclesie, separatam per semitam a vinea sua de Potoch perpetuo possidendam. Nos igitur supradicta omnia a benefactoribus ipsius ecclesie pie iuste et legitime collata et legata per singula approbantes, maxime eciam, quia fratres dicte ecclesie ea omnia pacifice hactenus possederant et quiete, presentibus duximus confirmanda, promittentes eisdem insuper de bonis a deo nobis collatis cum tempus et facultas se optulerit misericorditer prouidere. Vt autem prelibata eis pacifice valeant permanere. In perpetuam eorum firmitatem et memoriam litteras hostras prememoratis fiatribus concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum apud Quinqueecclesias in festo Innocencium proximo post natiuitatem domini. Anno ab incarnacione domini Millesimo Ducentesimo Quinquagesimo II°, Episcopatus autem nostri anno primo.

Hártyaszalagon függött pecsét nyomaival. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Paul. Patach. 1. 25. Megvan Fejérnél is, id. m. IV. 2. 160. l., de hibásan és sok kihagyással. Közli: Vincze Gábor.