553. IV. László király helybenhagyja Ják nemzetségbeli Mykének azon intézkedését, melylyel a neki Stefand helységben adományozott birtokrészt Gergely comesnek eladta. 1276.

Nos Ladizlaus Dei gracia Res Vngarie significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem: quod cum Myke filius Martini Comitis de genere Jaak in expedicione cum Iuachino nostra et societate sua infidelibus nostris iuxta aquam Zala in villa Stephand habita Demetrium filium Booth de Inke captiuasset sub uexillo eiusdem Iuachini, ceteris fratribus suis contra Coronam Regyam sub eodem uexillo existentibus eum Andrea filio Myxe de Zakan; nos predictum Demetrium in infidelitate captum interimi fecimus memoratum, recipientes ultionem ab eodem, et quia fratres eiusdem consimilem infidelitatem perpetrauerant, possessionem eorum in eadem villa Inke existentem prefato Myke contulimus possidendam. Ad hoc idem Myke personaliter ab una parte, Gregorius Comes filius Iharus ex altera, coram nobis constituti et Baronibus nostris, proposuit predictus Myke: quod cum ijdem filij Booth terram seu possessionem eorum predictam possessioni Gregorij Comitis iam dicti in eadem villa contignam et commetaneam habuerint mediante arbitrio Magistri Moys Judicis Curie nostre Comitis Symigiensis et aliorum Baronum nostrorum, ipsam possessionem prefato Comiti Gregorio pro XX marcis plene ab eodem receptis uendidisset perpetuo possidendam. Nos autem ex consilio et communi uoluntate Baronum nostrorum huiusmodi uendicioni et empcioni secundum consuetudinem Regni nostri Regium ad peticionem parcium prebuimus assensum et consensum. Datum in Bulhas in quindena Epiphanie anno Domini MşCCş septuagesimo sexto.

(Máté nádornak 1278. »in villa Sibouch sabbato festiuitatem Omnium Sanctorum prosime precedente« kelt átiratából. mint alább 535. sz. a.)