525. A nagyváradi káptalannak bizonyságlevele bizonyos birtokcseréről, mely Zolunai Mihály és Durug comesnek fiai közt történt. 1300.

Capitulum Ecclesie Waradiensis omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod Mychaele filio Nycolai de Zoluna de genere Vrusur ab una parte, Laurencio et Nycolao Magistris filijs Comitis Durug pro se et pro Durug filio Comitis Petri fratre eorum ab altera coram nobis personaliter constitutis, idem Mychael quasdam possessiones suas Begech et Kupch nocatas in Comitatu de Zololch in Nyr existentes uacuas, per eundem pro sexaginta marcis argenti ipsis filijs Comitis Durug pignori fuerant obligate: et quia eisdem sexaginta marcis mayoris erant ualoris seu pluris precij, nec per ipsum Mychaelem redimi poterant; ideo in addimentum seu concambium earundem ijdem filij Comitis Durug quandam possessionem eorundem similiter hereditariam Keuruszeg uocatam, ut dixerunt, in eodem Comitatu de Zobolch existentem, eidem Mychaeli et posteritatibus ipsius dedisse sunt confessi perpetuo possidendam, prefatis possessionibus Begech et Kupch appellatis ipsis filijs Comitis Durug et successoribus eorundem perpetuo deuolutis. Assumpmendo se ijdem filij Comitis Durug racione predicte possessionis per ipsos date, dictum Mychaelem; et idem Mychael occasione possessionum per ipsum datarum, eosdem filios Comitis Durug ab omnibus molestare uolentibus expedire laboribus proprijs et expensis. Datum in die Ascensionis Domini anno eiusdem MşCCCş. Demetrio Preposito, Iwanka Lectore, Tuan Cantore, Martino Custode Magistris existentibus.

(Eredetie bőrhártyán, a zöld-vörös selyemzsinóron függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban. V. ö. Fejér Cod. Dipl. VI. köt. 2. r. 298. l.)