504. Rolánd nádornak itéletlevele a Naragh helységre vonatkozó, Miklós, Miklós comesnek fia és Zuhai Jakab közti birtokperben. 1299.

Nos Rolandus Palatinus et Judex Comanorum memorie commendantes significamus quibus expedit tenore presencium vniuersis; quod in Congregacione nostra Generali, quam habuimus in Comitatu Borsodiensi Nicolaus filius Comitis Nicolai filij Laurencij exsurgens contra Jakow rufum filium Sebastiani de valle Zuha presencialiter astantem proposuit; quod idem Jakow quandam particulam terre sue occupatam, indebite et sine causa detineret. E conuerso autem idem Jakow respondit, quod eaudem particulam terre sibi dominus suus prefatus Comes Nicolaus ob seruiciorum suorum meritis (így) perpetualiter condonasset; sed quia interim ipse Comes Nicolaus decessisset, sua instrumenta dixit se non habere per nos requisitus; et quod ipse Comes Nicolaus eandem particulam terre sibi perpetuo non donauerit, submittebat se fidei ipsius Nicolai. Qui quidem Nicolaus dixit, se de morte sui patris non recordari; ideoque ipsum negocium fidei eiusdem Jakow commisit. Idem vero Jakow recognoscens se tanquam vir providus, contra ipsum Nicolaum pro eo, quia esset filius domini sui, juramentum deponere noluit; sed eandem particulam terre reliquit et resignauit Nicolao antedicto, sub eisdem metis et signis, quibus pro tempore fuisset possessa per eundem. Signa autem ipsius particule terre, per que a sua terra propria separatur, sunt hec, sicut dixit: Primo incipit supra cacumen montis prope quandam fossatam Ladyk pata(ka) vocatam a parte orientali, vbi est vna meta terrea; inde egreditur versus aquillonem, et in latere ipsius montis cadit in ipsam fossatam Ladykpataka vocatam, et descendendo in eandem cadit in flumen Zuha vocatum; et ibi reflectitur versus occidentem in eodem fluuio, et eundo iungit terram Burk, et ibi tenet metas cum Burk. Datum in crastino octauarum Penthecostes in villa Edelin anno Domini millesimo CCş nonagesimo nono.

(Az egri káptalannak 1406. »feria quinta proxima post festum Beati Johannis ante Portam Latinam« »Petrus filius Mathe de Saka« kérésére kiadott átiratából; a budai kir. kamarai levéltárban.)