473. A nyitrai káptalannak jelentése III. Endre királyhoz, hogy Márton comes trencséni várnagy Surán birtokában statuáltatott. 1296.

Excellentissimo domino suo Andree Dei gracia Regi Hungarie Capitulum Ecclesie Nyittriensis oraciones in Domino tam debitas quam deuotas. Receptis litteris Vestre Celsitudinis honore quo decuit, in quibus nobis precipiebatis, quod nostrum testimonium Comiti Renoldo filio Gelardi homini vestro dare deberemus, coram quo terram Suran Castri vestri Nyttriensis reambularet conuocatis commetaneis et vicinis, et eandem reambulando statueret Comiti Martino filio Bugar, si non fuerit contradictum, contradictoribus ad vestram Presenciam euocatis; ijdem verter et noster homines ad nos reuersi dixerunt nobis, quod super faciem dicte terre Suran accessissent, et eandem reambulassent vacuamque inueniendo, nemine ibidem contradictore existente, statuissent Comiti Martino supradicto, et sicut visu enrum considerari potuit, quantitas ipsius terre sufficeret ad viginti aratra. Cuius quidem terre ab oriente terra Viscup nobilium, a parte meridionali terra Perch, ab occidente terra Kurt nobilium, ab aquilone vero terra nostra Zusan, similiter nobilium de Kurt, sicut ab eisdem recollegimus et dicimus, vicinantur Datum tercio die octauarum Sancti Michaelis archangeli anno MşCCş nonagesimo sexto.

(III. Endre királynak 1296-ki adományleveléből, mint fentebb 468. szám alatt.)