415. Mihály alországbírónak parancsa a veszprémi káptalanhoz, hogy bizonyos peres ügyben előtte az alperesek esküdjenek. 1290. körül.

Viris discretis Capitulo Ecclesie Wesprimiensis N. Viceiudex aule Regie inclinacionem et reuerenciam. Significamus uestre Vniuersitati, quod Michael Magister citarat ad nostram presenciam fratres suos Acus et Dionisium, et obiciebat taliter contra eosdem, quod terras, quas pater ipsorum eis reliquerat, diuidendo ipsi recompensacionem fecissent in eysdem terris, ita quod terram Zemena cum pertinencijs ad eandem Michaeli Magistro dedissent; et Michael Magister dicebat, quod terram Werchap et villam Herbort pertinentes ad Zemenam ab eo recepissent. Contra quem Acus et Dionisius dicebant, quod illa diuisio fuisset eis uiolenter facta et non iuste, tamen dicebant, quod illam diuisionem sustinerent. Michael vero Magister litteris testimonialibus Capituli, Roberti et Bartolomei Episcoporum Wesprimiensium, nec non litteris consanguineorum eorundem Acus et Dionisij satis condecenter comprobauit, illum diuisionem partibus consencientibus inter se extitisse. Vnde nos taliter intelleximus, quod de cognatis Michaelis Magistri Arnoldus Comes, Hoholt Comes, Eled Comes, et Michael Magister ipsimet in octauis Sancti Martini prestarent sacramentum coram vobis super hoc, quod Magister Michael rectam et plenam fecisset diuisionem fratribus suis, scilicet Acus et Dionisio. Sicut eciam coram vobis agitur, in vestris litteris nobis remandetis. Pristaldus huius rei Matias.

Kívűl: Contra Michaelem Magistrum fratrem Buzad Bani, Acus et Dionisius - - - -

(Eredetie bőrhártyán, a zárpecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)