397. A zalavári konventnek bizonyságlevele, hogy Buzad mester Oltaruch földjén lévő birtokát eladta Oguz comesnek. 1288. körűl.

Nos frater Andreas Abbas et Conuentus Monasterij Sancti Adriani de Zala memorie commendamus; quod Magister Buzad filius Chak Bani ab una parte, et Comes Ochuz ab altera coram nobis personaliter constituti, idem Magister Buzad quatuor villas suas in Oltaruch existentes, quas a Magistro Bartolomeo filio Jacobi, et Nicolao filio eiusdem precio et racione concambij comparauerat, videlicet villam Volkuna, villam Bosk, villam Egrus et Harasty uocatas, in hijsdem metis et terminis, et cum utilitatibus omnibus earundem, quibus ab antiquo possederunt, dixit uendidisse pro quadraginta duabus marcis predicto Comiti Ochuz in perpetuum possidendas; de quibus quadraginta duabus marcis viginti duas marcas Magister Buzad a Comite Ochuz asseruit accepisse, viginti vero marcas predictus Comes Ochuz ab octauis Sancti Johannis Baptiste in quinta ebdomada Magistro Buzad coram nobis persoluere tenebitur. Hoc adiecto, quod si forte ipso appropinquato termino Comes Ochuz ipsas viginti marcas non persolueret; amittet pecuniam prius persolutam; vel si Magister Buzad ad recipiendam ipsam pecuniam non accederet, aut non transmitteret, extunc Comes Ochuz pro illis XX duabus marcis prius persolutis memoratas quatur villas possidebit. Nec huc pretermisso, quod si Magister Buzad per formam legis ipsas quatuor villas Comiti Ochuz uenditas sercarc non posset; extunc de proprijs possessionibus suis, scilicet de Pliske, de Buzad, de fine pontis, vel de fundis mancipiorum suorum supplere tenebitur. Datum in octauis Sancti Johannis Baptiste.

Kívül: Super vendicione quatuor villarum in Oltaruch existencium, pro Comite Ochuz.

(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett; a budai kir. kamara levéltárban.)