369. IV. László királynak Sóvár, Sópatak, Delne, Zarbouth és Chedezdeth helységeket tárgyazó adománya György mester, Simonnak fia számára. 1285.

Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Lodomerie, Gallicie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus presens scriptum inspecturis salutem in vero saluatore. Prouida Regum discrecio tam circumspectam erga sibi fideliter famulantes debet habere diligenciam, vt quanto quis fidelius sibi famulatur, tanto propensius munificencie sue donis remunerandus fore censetur. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod consideratis fidelitatibus et seruiciorum meritis, que nobis Magister Georgius filius Symonis post obitum karissimi patris nostri, dum Regni sumus gubernacula adepti, idem in diuersis Regni nostri expedicionibus fidelitatem Corone Regie tota alacritate exhibuit, que per singula longum esset recitari, et presentibus inseri tediosum: tamen pauca de pluribus presentibus duximus annotanda. Primo videlicet quum Lorandus filius March per suam infidelitatem terram nostram Scepusiensem vna cum Gylnich Bana, et terram Nyr ultra partem de Tyza vsque ad partem Transsyluanam contra Nostram Regiam Maiestatem potencialiter occuparet et detineret, dictus Magister Georgius vna cum alijs Barronibus nostris, videlicet cum Magistro Finta, de precepto nostro, dura contra ipsum irruisset, idem Lorandus in eodem conflietn extitit interemptus Cuius post mortem cognatus eiusdem nomine Gregorius, cum predicta occuparet; idem Magister Georgius cum alijs nostris fidelibus contra ipsum viriliter dimicando captiuauit eundem, et nobis adduxit, quem nos propter suam infidelitatem fecimus decollari. Ceterum in expedicione nostra, quam habuimus contra Regem Bohemorum, cum cundem Magistrum Georgium ad sciendum et videndum exercitum eiusdem Regis Bohemie misissemus, vnum cuneum exercitus eiusdem ante acceleracionem nostram viriliter debellauit, et tres milites honeste armatos Bohemos cum ipsorum dextrarijs in area certaminis captos Nostre Maiestati presentauit; quos domino Rudolfo Regi Romanorum donauimus. Et in magno conflictu cum eodem Rege Bohemie idem Magister Georgius repente irruit in horrendam inimicorum aciem armatam pluribus adornatam, vbi fortiter dimicando extitit wlneratus, et nouem Bohemos captiuauit. Demum eciam cum nos in etate puerili post obitum karissimi patris nostri regnare cepissemus, Lython Woyuoda vna tura fratribus suis per suam infidelitatem aliquam partem de Regno nostro vltra alpes existentem pro se occuparat, et prouentus illius partis nobis pertinentes nullis admonicionibus reddere curabat, sepedictum Magistrum Georgium contra ipsum misimus, qui cum summo fidelitatis opere pugnando cum eodem ipsum interfecit, et fratrem suum nomine Barbath captiuauit et nobis adduxit; super quo nos non modicam quantitatem pecunie fecimus extorquere; et sic per eiusdem Magistri Georgij seruicium tributum nostrum in eisdem partibus nobis fuit restauratum. Item in expedicione nostra, quam contra infideles Comanos nostros habuimus, idem Magister Georgius ante oculos Nostre Maiestatis in ipsos tanquam leo fortis irruit, vbi equi subsidio destitutus in ipsa area certaminis acerbissime preliauit, et diuersa wlnera ibidem recepit sagittarum atque lancearum. Ceterum cum ad Dormanum ad colloquium sub specie pacis accessissemus, vbi quosdam Barones nostros captiuauit, idem Magister Georgius nobis fidelissima obsequia ibi exercuit et impendit, et vnum de socijs Dormani eiusdem captum adduxit. Insuper cum nostros homines fideles Trassiluanos vna cum Comanis nostris contra Dormanum et Bulgaros misissemus, Magistrum Georgium eiusdem exercitus Capitaneum prefacientes; idem Magister Georgius loco in eodem grata obsequia exercuit et condigna honori Regie Maiestatis. Licet maiora et pociora mereretur; de plenitudine nostre gracie ex certa sciencia et mera liberalitale, de Prelatorum et Baronum nostrorum consilio ipsi Magistro Georgio, et per eum suis heredibus suorumque heredura successoribus quasdam villas nostras Regales, videlicet Sowar, Sowpatak, Delnam, Zarbouth et Chedezdeth, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs earundem, et super montes earundem castra edificare; Sowar cum fodina sen puteo salis, Chedezdeth cum terra arabili et syluosa, in Comitatu de Sarus existentes, sub metis antiquis et prioribun distincionibus termiuorum dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendas, tenendas et habendas. Hoc eciam expresso, quod fratres Magistri G. coram nobis constituti, videlicet Boxa, Thomas, Dyonisius, Detricus et Symon, promiserunt et obligarunt se, quod per seruicia Magistri Georgij possessionibus aquisitis, nullam diuisionem, nullam partem debent querere vel habere; sed Magister Georgius, et per eum sui heredes heredumque successores pacifice et quiete possiderent. Item quia mete ipsarum possessionum et distincciones in nostra noticia non constabant, Magistrum Matyam Archidyaconum Noui Castri, Comitem Capelle karissime consortis nostre, adiuncto eidem socio, Andrea Comite et Castellano nostro de Sarus ad reambulandas et statuendas ipsas terras misimus. Qui postmodum ad nos redeuntes retulerunt, quod presentibus omnibus commetaneis et vicceis dictas terras reambulassent, et dicto Magistro Georgio statuissent, nullo contradictore existente. Quarum quidem terrarum mete et distincciones, sicut ijdem nobis recitarunt, et in scriptis reportauerunt, hoc ordine distinguntur: Prima meta ab oriente, vbi Bystrapotoka exit a fluuio Thopla, et cadit in meridiem ad Lopuchostauara; et inde uergit ad occidentem ad caput fiuuij maioris Delne; postea vadit ad caput minoris Delne; et per eundem monticulum eundo wadit ad Remetepotoka; inde vadit ad Lazpotoka, et cadit in Delnam; et inde procedit uersus orientem ad Keuruspotokatewyn, ubi cadit in Delnam; et ibidem per Keurus vadit, supra quam separat nos a filijs Georgij, Petro et Johanne, cui terra nomen Abraham, versus orientem, qui Petrus et Johannes primo dicti sunt commetanei Magistri Georgij; et ibidem vertitur ad meridiem super Facharastara, qui nobis locus venacionis erat; inde vadit ad Zarazpotoka; inde exiens vadit ad Mogoshid nominatum; et inde descendens cadit ad fluuium Tarcha, et per eundem vadit supra ad septemtrionem, et exit super Senegethopataka ad occidentem; denique exiens vadit ad viam Kyrokertyra; inde vadit ad locum Wojtchvaris nominatum; et inde vadit ad Kyehespotoka, et salit ad septemtrionem, et vadit ad Mylpotoka, nominatum, et salit ad orientem ad mete viam; et inde cadit ad Borbuthpotoka nominatum; et inferius procedens cadit ad fluuium Tarcha superius nominatum; et per eundem fluuium Tarcha vadit superius ad septemtrionem per magnum spacium, et vadit ad locum qui vocatur Nodnyu in eodem fluuio Zebcheu; et ibidem salit extra Zaraspotoka et per eundem riuulum vadit ad orientem; et inde vadit ad viam que appellatur harch; et per eandem viam iterum vadit ad septemtrionem; et inde procedens vadit ad Sebes aquam, que wlgo appellatur Sebez - - -, et procedens salit ad montem qui vocatur Moglech; per quem directe transiens salit ad Nerlez, qui remanet in metis Magistri Georgij ad meridiem, vbi locus fuit nostre venacionis et nostrorum predecessorum, et eundem locum dedimus et contulimus Magistro Georgio filio Symonis dilecto et fideli nostro cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs vniuersis ad eundem locum spectantibus, dantes ei plenam facultatem et liberam voluntatem villas locandi in eadem terra, siue pro uenacione sua conseruandi ob merita et fidelitates suorum seruiciorum, que nobis idem exhibuit alacriter et indefesse in temporibus relatis oportunis; et de Nerlez predicto loco procedens cadit in aquam que vocatur Rednik; et per eandem aquam versus septemtrionem vadit ad locum qui Medes wlgariter nuncupatur; et inde per modicum spacium vertens se ad orientem reuertitur ad septemtrionem et cadit in Thopl; et per eandem Thopl aquam vadit ad meridiem ad primam metam Bystrapotoka superius prelibatam, et ibi mete terminantur supradictarum possessionum. Et ut nostre donacionis series robur obtineat perpetue firmitatis, nec vllo vnquam tempore valeat in irritum retractari, litteras nostras presentes eidem Magistro Georgio filio Symonis nostro dilecto et fideli super premissa donacione concessimus, dupplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per manus venerabilis patris Thome Episcopi Waciensis Aule nostre Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini MşCCş octuagesimo quinto, Regni autem nostri anno quartodecimo, sexto idus Januarij.

(Eredetie bőrhártyán, fehér-zöld selyemzsinóron függő pecsét alatt, a Soovári Soos család levéltárában; a másolasot vette néhai Kaprinay Károly.)