336. A pozsonyi káptalannak bizonyságlevele, hogy Ábrahám comesnek fiai servienseiket Jakabot és Lászlót Arus föld adományozásával jutalmazták. 1283.

(N)os Nicolaus de Gara Regni Hungarie Palatinus et Judex Comanorum memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, quod in Congregacione nostra Generali Vniuersitati Nobilium Posoniensis et Mosoniensis Comitatuum feria sexta proxima ante festum Beate Margarete Virginis prope Ciuitatem Posoniensem celebrata nobilis domina Anna vocata, filia Farcasij filij Tharo filij Ladislai filij Stephani de Alfalw alio nomine Arus, coniux vero Huanreh Teutonici de medio aliorum exurgendo, contra Petrum filium Georgij filij Jacobi filij prefati Stephani de eadem Alfalw proposuit eo modo, qnomodo prefatus Petrus filius Georgij quandam possessionem Byllye vocatam Districtus Challokwz titulo empticio sibi pertinere teneret et vteretur; preterea de medietatibus possessionum Arussiue, Vyfalw prescripte, ac Thykwd nominatarum, porcionibus videlicet prescripti Ladislai filij Stephani aui sui ius suum quartale, eo quod ipsa annotato Huanreh Teutonico, homini ignobili et impossessionato nupta fuisset, cum possessione habere deberet stb. Vbi ipsa domina duas litteras prefati Capituli Posoniensis priuilegiales demonstrauit stb. Secunda earum in feria quarta proxima ante festum Natiuitatis Beati Johannis Baptiste in anno proxime elapso commmunita, continens in se verbaliter transscriptiue tenorem aliarum litterarum eiusdem Capituli Posoniensis in (eorum) conseruatorio ad mandatum Regium reinuentarum, anno Gracie millesimo ducentesimo octuagesimo tercio emanatarum enodabat; quod constitutis coram ipso Capitulo Posoniensi Thoma Comite et Abychk germano suo filijs Comitis Abrahe ab vna parte, Jacobo et Ladislao filij Stephani seruientibus eorum ab altera, ijdem Thomas et Abychk viua voce fuissent confessi, quod ipsi quandam particulam terre sue empticie Arus vocatam circa Homaro existentem predictis Jacobo et Ladislao ipsorumque heredibus pro meritorijs seruicijs eorum sub condicione litteris in eisdem declarata jure perpetuo possidendam contulissent. Sed quia de qualitate et quantitate ipsius terre veritas non constitisset, ipsum Capitulum ad peticionem parcium misisset hominem eorum cum Zorardo homine ipsorum Thome et Abychk ad reambulandam dictam terram, qui ad ipsum Capitulum reuersi retulissent, quod predicta terra Arus in quantitate sufficeret pro vsu quatuor aratrorum vel paulo plus. Cuius prima meta de nouo erecta inciperet ante villam a parte orientali circa molendinum Rapolch; deinde iret ad Thelekwlgh versus meridiem vicinam terre ville Chuturtuk; deinde iret ad magnam viam que transiret ad Pruk, et ibi esset meta; deinde tenderet ad aliam magnam viam que duceret ad Chuturtukhel; deinde iret ad vnum monticulum Heuhalom vocatum; et inde iret ad vallem Hebyer vocatam, et ibi esset meta que separaret eam a terre ville Mysser; deinde ascenderet et vicinitate tangeret terram Vtiheth; deinde veniret ad terras Magyarheth, et ibi esset meta; deinde ad capitalem metam, que esset circa Humoro, sed aquas Humoro nullas transiret stb. Datum vigesimo die Congregacionis nostre predicte in loco memorato anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo primo.

(Eredetie a budai kir. kamarai levéltárban.)