319. IV. László király Apa comes fiainak visszaadja Pyl nevü tőlük erőszakosan elvitt örökbirtokukat. 1283.

Ladizlaus Dei gracia Rex Hungrie memorie commendantes significamus quibus expedit vniuersis presencium per tenorem: quod Gregorius et Jacobus filij Comitis Apa ad nostram accedentes precenciam nobis humiliter supplicarunt, vt possessionem ipsorum hereditariam Pyl uocatam, quam relicta Wanthuk Cumani potencialiter occupatam detinuit vsque modo, eisdem reddere et restituere de benignitate Regia dignaremur. Sed quia super facto possessionis predicte Pyl, vtrum fuerit filiorum Comitis Apa predictorum nec ne, nobis veritas non constabat; fidelibus nostris Capitulo Ecclesie Orodyensis factum possessionis prefate nostri dedimus litteris in mandatis, vt cum Magistro Ren homine nostro hominem ipsorum pro testimonio destinarent, coram quo idem homo noster prefatam possessionem Pyl reambularet et statueret Gregorio et Jacobo predictis possidendam, si non fieret contradictum; contradictores vero, si qui fierent, ad nostram Presenciam euocaret. Quod quidem nobis demum rescripsit in hec verba:

Excellentissimo stb. Capitulum Orodyensis Ecclesie stb. (következik az orodi káptalannak jelentése, mint alább 335. sz. a.)

Nos itaque nolentes vnicuique in suo jure derogari, prefatam possessionem Pyl eisdem Gregorio et Jacobo filijs Comitis Apa, scita et inquisita veritate, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis vniuersis, prout per predecessores eorundem primitus habita fuerat et possessa, reddidimus et restituimus jure perpetuo possidendam et habendam; ne in possessione propria et hereditaria extraneum et illicitum doleant possessorem. Datum Bude in vigilia Beati Johannis Baptiste anno Domini MşCCş octuagesimo tercio.

(Az erdélyi káptalannak 1353. »in vigilia festi Beati Andree Apostoli« »nobilis vir Dionisius filius Jacobi de Bethlen« kiadott átiratából; a budai kir. kamarai levéltárban.)