318. IV. László királynak Garig várát tárgyazó adománya Péter szlavoniai bán számára. 1283.

(L)adislaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Regalis Excellencie in - - - - - - - - - prospicua eo in se pocius recipit incrementum, quo fidelium merita condignarum remuneracionum presid - - - - - - . Proinde ad vniuersorum noticium tenore presencium volumus peruenire: quod cum Petrus Banus tocius Sclauonie filius Comitis Benedicti (Magistri Pincer)narum dilecti - - - - - - - - - - - adolescencie sue temporibus - - - - - - - - - Stephano patri nostro karissimis, felicissimis Regibus Hungarie inclitarum recordacionum, et nobis demum - - - - - - - - - - - - - - deuota fidelitatis - - - - - - - - - - - sui multiplicitatem nequeunt per singula suo modo enarrari; quedam tamen de gestis eius - - - - - - - - presencium et memoriam - - - - - - - notari. Primum cum quedam ciuitas nostra Tyrnensis nobis in etate tenera constitutis se a nostro seruicio retrahere, et Regi Bohemie, nostro et Regni nostri inimico - - - - - - - - - - potencialiter, ad recuperandam dictam ciuitatem nostram, vna cum quibusdam Baronibus et Regni nostri nobilibus accessissemus; idem Petrus Banus iu expugnacione eiusdem - - - - - - - dum viriliter dimicaret, duo dentes ipsius per emissionem sagitte aduerse partis sunt euulsi. Item cum Joachinum tunc Banum tocius Sclauonie fidelen nostrum, et ipsum Petrum Banum vna cum eodem ad coercendas seu compescendas ferocitates Croatice gentis, qui elata obstinacione contra Nostre Maiestatis culmen cum, quibusdam - - - - - - - - - - - - fortiter insurrexissent; idem Petrus Banus pro fidelitate Corone Regie debita, ut miles strenuus in aduersam irruens aciem dira et inmania - - - - - inter ceteros aliquis Fynta filius Dauid crimen lese Maiestatis incurrens, et nostre cum quisbusdam suis complicibus ac fautoribus voluntati contraire non pauescens - - - - - - - - - sset in ipsius castri expugnacione adeo militaribus actibus et diro preliorum examini se immiscuit et ingressus est, quod per multitudinem lapidum - - - - - - - ab area certaminis extitit exportatus. Nec hoc pretermittimus, quod cum in castrum nostrum Jauriensem per Teutonicus occupatum expugnari Regali for - - - - - dicti Petri Bani hostibus ex aduerso positis strenue se opponens dira et grauia recipiens wlnera s - - onem mente conceptam sub - - - - - - - - - - strauit proprio sanguine lubricatus. Nos itaque, cuius inest proprium, merita fidelium ex officio - - - - - - - eriscere - - - et que ad presens regiminis - - - - - - - - respectu eorum, que facere intendimus, et meretur, possessionem Garyg vocatam (vna cum) Castro, ac alijs vtilitatibus et pertinencijs suis vniuersis - - - - - - prout ex relacione Baronum nostrorum et Regni nobilium nobis constitit, et ab eo alienata indebite - - - - et iniuste, ipsi Petro Bano et - - - - - heredibus et heredum suorum successoribus reddidimus et restituimus atque donauimus, nec non contulimus iure perpetuo pacifice et quiete sub iisdem metis et terminis, quibus in antea limitata fuerat et possessa, a jurisdiccione seu potestate Banatus pro tempore constituti omnino eximentes. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Bartholomei Prepositi Scepusiensis Aule nostre ViceCancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini MşCCşLXXXş tercio, octauo kalendas Junij, indiccione vndecima, Regni autem nostri anno vndecimo.

(Eredetie bőrhártyán, sárga-vörös selyemzsinóron függő királyi kettős pecsét alatt; a főméltóságú herczeg Batthyáni család levéltárában.)