303. A velenczei köztársaság Molinoi Endrének lesinai podestának felszerelt hadi hajót engedélyez a kalózok ellen. 1282.

Die vigesima septima Septemberis. Cum Bogodanus Petielebo vel frater eius vadat curizando iuxta partes Farre et Brazze cum duobus lignis armatis, sicut dicitur, capta fuit pars: quod pro utilitate et securitate euntium et reddeuntium per partes illas, concedatur nobili viro domino Andree de Molino, ituro Potestatem illuc ad dictas Insulas, lignum unum a remis octuaginta, et habeat tres libras grossorum a Communi, et ipse debeat ire cum ipse ligno ad dictas partes ad suas expensas, quod lignum debeat remanere ibi, et tenere in conzio ad expensas illorum de Insulis occasione predicte securitatis.

(Ljubics, Monumenta spectantia historiam Slavorum Meridionalium I. köt. 133. l.)