221. III. Miklós pápa frater Fülöpöt nevezi ki raguzai érseknek. 1279.

Nicolaus Episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio fratri Plulippo Electo Ragusino (salutem et Apostolicam benedictionem). Militanti Ecclesie etc., et quamquam assidue circa singularum commoda vigilamus; tamen erga illas, qud deplorant viduitatis incommoda, propensiori cura et maiori propulsamur instantia, ut eis preficiamus viros secundum cor nostrum idoneos in pastores. Dudum siquidem Ragusina Ecclesia per mortem bone memorie Salvij Ragusini Archiepiscopi pastoris solatio destituta, Cononici eiusdem Ecclesie quemdam fratrem Marcum de Venitijs Ordinis Minorum in Archiepiscopum Ragusinum, vt dicitur, elegerunt; sed eodem fratre Marco, antequam esset eius electio confirmata, nature debitum persoluente, predicti Canonici ad tractandum de futuri substitutione pastoris insimul conuenerunt, et dibitantes, ne si ad electionem procederent, et non possent omnes pariter in unam concordare personam, exinde oriretur inter ipsos dissensionis materia, per quam eis et ipsi Ecclesie dispendia imminerent; deliberauerunt communi consensu et unanimi voluntete, vt nobis humiles preces porrigerent, quod dignaremur eidem Ecclesie auctoritate Apostolica de pastore idoneo prouidere; ac super hoc consequenter tam ipsi, quam dilecti filij, nobilis vir Comes, Consilium, Commune Ciuitatis Ragusine nobis suas supplicatorias litteras per certum eorum nuncium destinarunt. Nos igitur dictorum Canonicorum votis volentes fauorabiliter annuere in hac parte, de ipsius Ecclesie ordinatione celeri, ne prolixioris vacationis exposita maneret incommodis, attente duximus cogitandum; et post vigilem, quam ad ponendam ibidem approbatam idoneamque personam apposuimus diligentiam, in te prefati Ordinis professorem, tunc executioni officij Inquisitionis contra hereticos in Marchia Taruisina commissi tibi a Sede Apostolica insistentem, quem Nobis et fratribus nostris de litterarum scientia, morum maturitate, prudentia, spiritualium et temporalium prouidencia fidedignorum testimonia commendarunt, direximus oculos nostre mentis. Quapropter etc. te ipsi Ecclesie preficimus in Archiepiscopum et pastorem etc. Datum Rome apud Sanctum Petrum quinto idus Decembris, Pontificatus nostri anno secundo.

(Farlati, Illyricum Sacrum VI. köt. 114. l.)