120. IV. László királynak Kobila helységet tárgyazó adománya a zágrábi polgárok számára. 1275.

Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in Domino Jesu Cristo. Ad uniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire: quod nos consideratis fidelitatibus et seruicijs meritorijs fidelium nostrorum ciuium de Monte Grecensi, que nobis in conseruacione dicti Castri nostri contra homines Regis Boemie exhibuerunt; et pro delicijs eorum diuersis nobis inpensis locis et temporibus oportunis; quandam villam Castri Zagrabiensis Kobila uocatam cum terris arabilibus, siluis et fenetis, ad alijs omnibus utilitatibus, quam ad usum dictorum ciuium nostrorum admodum utilem esse intelleximus, eisdem ciuibus dedimus, donauimus et contulimus cum metis et terminis, quibus idem Castrum eandem possedit, iure perpetuo possidendam; eximendo eandem penitus et per omnia a iurisdiccione, debito et seruicio Castri supradicti. Vt autem hec nostra collacio robur optineat perpetue firmitatis, nec per quempiam ualeat in irritum reuocari, presentes eisdem concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis viri Magistri Benedicti Sancte Strigoniensis Ecclesie Electi eiusdemque loci Comitis Perpetui Budensis Prepositi Aule nostre ViceCancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini MşCCş septuagesimo quinto, tercio idus Augusti, Regni autem nostri anno tercio. Venerabilibus patribus Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi Archiepiscopis; Job Quinqueecclesiensi, Philippo Waciensi aule domine Regine Cancellario, Thymotheo Zagrabiensi, Dyonisio Transiluano, Dyonisio Jauriensi, Andrea Agriensi et Gregorio Chanadiensi Episcopis, Petro in Episcopum Wesprimiensem electo et confirmato, Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Nicolao Palatino Comite Zupruniensi Judice Comanorum, Johanne Bano tocius Sclauonie, Nicolao Bano tocius Croacie, Paulo Bano de Zeurino, Nicolao Judice Curie nostre, Iwachino Magistro Tawarnicorum nostrorum Comite de Plys, Dyonisio Magistro Tawarnicorum domine Regine Comite Zaladiensi, alijsque quam pluribus Comitatus Regni nostri tenentibus et honores.

(Arkiv za povjestnicu jugoslavensku III. köt. 81. l. Kukuljevics Iván közleménye.)