408. IV. Kelemen pápa megengedi a ragusai domokosrendieknek, hogy valamely nekik adományozott házat elidegeníthessék. 1267.

Clemens Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filijs Priori et fratribus Ordinis Precidatorum Ragusiensium salutem et Paostolicam benedictionem. Ex parte vestra nobis fuit expositum, quod quondam Jacobiza filia viri Capiteseldi de Ragusio, tunc vidna, quandam domum suem in Ragusio sub domo Johannis Corriazii ad se spectantem cum omnibus pertinentijs et utensilibus suis, vobis habendam, possidendam perpetuo et tenendam, ea conditiona adiecta in ultima voluntate legauit, ut si casu aliquo vos contingeret de ciuitate discedere Ragusina, domus ipsa deberet ad Ecclesie Sancte Marie Maioris Ragusinensis Canonicos, nullis ab ipsis alieenanda temporibus deuenire. Cum igitur, ut asseritis, deliberatione habita firmaueritis, nunquam dictam deserere Ciuitatem, et domum ipsam, quam habetis, tenere statutis vestri Ordinis obuiantibus non possitis; supplicastis humiliter, ut venendi eam, et pretium percipiendum ex ipsa in utititatem loci vestri totaliter conuertendi, conditione non obstante predicta, licentiam vobis concedere curaremus. Nos itaque vestris precibus inclinati, devotioni vestre auctoritate presentium licentiam concedimus postulatam; ita temen, quod de exhiben do sibi pretio huiusmodi, si de Ciuitate ipsa recedere vos contingat, ad cautelam sufficientem prestetis prefatis Canonicis cautionem. Datum Viterbij VIII. idus Aprilis Pontificatus nostri anno tertio.

(Farlati, Illyricum Sacrum VI. köt. 110. 1.)