405. IV. Béla király megerősíti Moys mester, somogyi és varasdi főispánnak végrendeletét. 1267.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam volum us peruenire, quod Magister Mois Comes Symigiensis et de Worosdino dilectu et fidelis noster in nostra presencia personaliter constitutus Alexandro filio Alexandri fratre suo presente et permittente talem ordinacionem et diposicionem de possessionibus suis de nostra permissione et beneplacito asseruit se fecisse: Quod in Comitatu Symigiensi domine vxori sue et suis filiabus dedit et reliquit possessiones suas Igol et duas uillas Posonij, item Burhud et Vzlar vocatas; item in Derekche porcionem ipsum Magistrum Moys contingentem; item de vltra Drawam possessionem suam Baccha nuncupatam cum omnibus pertinencijs suis et empticijs, et cum Sudyn et Musyna, et Bokoa; item possessionem suam Izdench vocatam similiter cum omnibus pertinencijs et empticijs suis perpetuo et pacifice possidendas; ita tamen, si idem Magister Mois decederet herede masculo non relicto; sicut idem Magister Alexander coram nobis comparens; petens a nobis, vt huiusmodi ordinacioni et disposicioni ipsius assensum Regium preberemus. Nos itaque prefatam ordinacionem eiusdem Magistri Mois ratam habentes et acceptam, ad ipsius nstanciam auctoritate presencium duximus confirmandam dupplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per manus Magistri Farcasij Prepositi Albensis aule nostre ViceCancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini M °CC° sexagesimo septimo, Regni autem nostri tricesimo secundo.

(IV. László királynak 1273-ki megerősítő privilegiumából, a budai kir. kamarai levéltárban.)