334. IV. Béla királynak Krala helységet tárgyazó adománya a topuskai apátság számára, mely ennek fejében Sz.-László szigetének védelmére köteleztetett. 1260.

Bela Dei gracia Hungarie Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in vero salutari. Et si Magnificencia Regia ad omnes subditos extendi debeat, precipue tamen viris Deo famulantibus eius non debet esse gracia aliena, cum non solum arma, sed et preces pie iuvencium tueantur regnum et regium dyadema. Proinde ad universorum noticiam tenore presencium volumus prevenire: quod cum Abbas et fratres Ordinis Cysterciensis de Toplica, Zagrabiensis Dyocesis, in insula Sancti Ladizlai, que prius Wyhugh nuncupabatur, turrim et domos pro defensione sua et obsequio Regio, de nostro consensu, construere cepissent, ut in easdem se adversitatis tempore valeant receptare, et terre ipsorum Abbatis et fratrum de quibus predicte turris et domus posset muniri victualibus, admodum sint remote. Volentes prope castrum predictum in aliqua terra utili, in qua sibi grangiam faciant providere, terram Bridislai et Ludugari, nomine Crala, cum omnibus pertinenciis suis, silvis videlicet, insula et piscacionibus contulimus predictis Abbati et fratribus pro conservacione diete turris et domorum suarum perpetuo possidendam, sub eisdem metis et terminis, quibus dictus Pridizlaus et Ludiganus eandem dinoscuntur possedisse. Ut igitur hec nostra donacio robur perpetue obtineat firmitatis presentes litteras in testimonium dari fecimus sigilli nostri munimine duplicis roboratas, anno ab Incarnacione Domini MCC (sexagesimo) ; quarto kalendas marcii, Regni autem nostri XX quinto.

(Tkalcsics, Monum. historica Episc. Zagrabiensis I. köt. 124. l.)