299. A király által a várföldek visszavételére kiküldött birák Ol, egy ekényi földét az Ostffyak ősei jogos birtokában hagyják. 1256.

Omodeus Dei gracia Episcopus Jeuriensis, Fauus Diuina miseracione Abbas Monasterij Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie, Comes Abraam filius Benke, vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in uero salutari. Vestra nouerit vninersitas, quod cum in diuersis Comitatibus super reuocandis et restituendis terris a Castris indebite alienatis a domino nostro Bela Illustri Rege Hungarie Judices siue inquisitores essemus constituti, et inter ceteros Paulus de Chov, Bana, Symeon filius Belcus, Benedictus filius Regne, ac ceteri iobagiones Castri Ferrei, Benedictum, Jacobum (et) Osl, filios Osl Bani ad nostram citauissent presenciam, requirentes ab eis quandam terram nomine Ol sufficientem ad unum aratrum, quam de iure Castri esse asserebant; predicti nobiles responderunt, quod ipsa terra, et que vocabatur Ol, nec erat de iure Castri, sed ipsorum est, et semper fuit terra hereditaria, ab ipsis et eorum progenitoribus ab antiquis possessa pacifice et quiete. Nos igitur attendentes, quod Comes Herbordus, coniudex noster, fratribus suis, eisdem filius (így) Osl assistebat, qui plenius ueritatem sciebat uel scire poterat, vtrum ipsa terra sit de iure Castri, an ad predictos nobiles pertineat; dicto Comiti Herbordo, Georgio filio Mauricij, ac memorato Jacobo adiudicauimus iuramentum. Qui termino sibi assignato, uidelicet in octauo Beati Marci Evangeliste, cum essemus apud monasterium de Jak in consecracione ipsius Monasterij prestiterunt sacramentum; asserentes, quod dicta terra sit et semper fuerit predictorum nobilium filiorum Osl hereditaria. Vnde nos supradictis iobagionibus Castri silencium imponentes in hac parte, sepe dictam terram iam dictis nobilibus, sicut ab antiquo possederant, reliquimus perpetuo possidendam pacifice ac quiete. In cuius rei testimonium presentes litteras concessimus sigillorum nostrorum munimine roboratas; anno Domini M°CC° quinquagesimo sexto.

(Az eredeti után néhai Ráth Károly közleménye a Győri Történelmi és Régészeti Füzetek III. köt. 299. lap.)