282. Az esztergami káptalannak bizonyságlevele, hogy Feldrik Baasnak fia és Raszló Raszlónak fia bizonyos földeket Gergely comes és Szemere, Mátyás fiainak eladták. 1254.

Nos Capitulum Ecclesie Strigoniensis vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis oraciones in filio Virginis Gloriose. Nouercari solet quandoque racio, nisi scripture et proborum uirorum fulta testimonijs succedencium commendetur memorie hesitanti. Proinde ad vniuersorum tenore presencium noticiam uolumus peruenire, quod Feldricus filius Baas, Raslo filius Raslai coram nobis personaliter constituti dixerunt, quod terras suas hereditarias trium uillarum, Nogfalud uidelicet, Kusfalud et Bolug, reoccupatas, super quibus quidem contencio inter ipsos Feldricum, Raslo ab una parte, et Gregorium Comitem filium Matie ac fratrum suum Scemere nomine ex altera fuisset suscitata, propter bonum pacis vendiderunt pretactis Gregorio, Scemere super sedecim marcis perpetuo possidendas; quas quidem sedecim marcas predicti Feldricus et Raslo ab eisdem Gregorio et Scemere ad plenum se confessi sunt recepisse. In cuius facti memoriam et perpetuam firmitatem ad instanciam et peticionem predictarum parcium nostras concessimus litteras sigillo nostro roboratas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto.

A B C

(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)