221. IX. Gergely pápa a nagyszombati apáczazárdát az apostoli szék pártfogásában részesíti. 1240.

Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis in. Christo filiabus... Abbatisse et Conuentui Monasterij de Tyrna Ordinis Sancti Dominici Strigoniensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam uigor equitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecte in Christo filie uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, personas uestras et locum, in quo Diuino estis obsequio mancipate, cum omnibus bonis, que impresentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum iustis modis prestante Domino poterit adipisci, sub Beati Petri et nostra protectione suscepimus. Specialiter autem possessiones et alia bona uestra, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, uobis et per uos Monasterio uestro auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo ommino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et eonfirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorom Petri et Pauli Apostolorom eius se nouerit incursurum. Datum Laterani XIII° kalendas Junij Pontificatus nostri anno tertio decimo.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pápa ólompecsétje vörös-sárga selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.