215. IV. Béla király birtokcserét hágy helyben Kálmán galicziai király és Drugan Baylethának fia közt. 1239.

Bela Dei gracia - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - salutem in - - - - - - peruenire, quod carissimus frater noster Rex Colomanus et Dux tocius Sclauonie nobis significauit, quod cum terra Drugani filij Bayletha esset uicina cuidam predio suo nomine Werewche, considerata utilitate ipsius terre et uicinitate eandem sibi ad predium supradictum recipiens dicto Drugano pro concambio terre illius quandam terram castri Symigiensis nomine Toplicham in Garis certis metil distinctam fecisset assignari. Cuius terre mete, sicut in litteria eiusdem fratris nostri percepimus, in hunc modum sunt notate: Quod prima meta terre Toplicha incipit in quodam monticulo, ubi est meta terrea; et inde descendit ad riuulum exeuntem de ipso monte nomine Crachemer ad partem meridionalem; et inde cadit ad fluuium nomine Mechanicha, qui eundo inferius cadit ad aquam nomine Toplicha, et per illam aquam eundo peruenit ad quandam semitam, et per illam semitam eundo aliquantulum reflectitur et uadit ad aquam nomine Soploncham, et ibi sunt due arbores assignate pro metis, quarum una Hungarie dicitur hasfa, et altera gertianfa; et per dictam aquam Soploncha vadit superius ad pontem Michael Bani; et de ponte eundo per pontem veterem exit ad planiciem; et de planicie eundo iuxta nemus, quod wlgo Cerich dicitur peruenit ad fluuium qui Cerusech pataca uocatur uersus aquilonem; et eundo iuxta dictum fluuium superius peruenit ad magnam uiam, et transyt aquam Toplicha; et transeundo aquam uadit iuxta eandem inferius, et peruenit ad quemdam fluuium, et per eundum peruenit ad caput ipsius fluuii, et supra caput fluuii est uia; et inde transeundo uiam vadit per nemus, et exit ad planiciem, ubi est meta de arbore que tulfa dicitur; et inde eundo per ipsam planiciem peruenit iterum ad fluuium Mechenicha de orientali parte; et iuxta aquam Mechenicha eundo peruenit ad locum, vbi unus fluuius cadit in aquam supradictam, et per dictum fluuium eundo ad caput ipsius fluuij peruenit ad montem prenominatum, ubi prima meta dicte terre fuit incepta, ibique terminatur. Nos igitur ipsam commutacionem ad peticionem sepedicti fratris nostri, ut perpetuam obtineat stabilitatem, et nullis vnquam temporibus valeat retractari, duximus confirmandam, et dupplicis sigilli nostri munimine roborandam. Datum anno ab Incarnatione Domini M°CC°XXX° nono VII° Idus Nouembris Regni nostri anno quinto.

(Nagy Lajos királynak 1363-ki helybenhagyó adományleveléből; budai kir. kamarai levéltárban. V. ö. okmánytárunk VII. köt. 74. l.)