211. Dénes nádornak több somogymegyei helység tizedét tárgyazó itéletlevele a pannonhalmi és a somogyvári szent-egyedi apátságok közt. 1238.

Dionisius Dei gracia Palatinus et Comes de Zounuk vniuersis presentes literas inspecturis salutem in Domino. Obliuionis subrepente caligine rerum memoria gestarum in tempore a mentibus euellitur humanis, nini super has caute prouideatur viuaci litterarum commendando testimonio. Hinc est, quod ad uniuersorum noticiam presencium simul ac posterorum harum testimonio duximus perueniendum; quod cum venerabilis Abbas Vrias Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie, Abbatem et monachos Sancti Egidij de Symigio ad nostram citasset presenciam super decimis prediorum, orreorum, cellariorum, et populorum suorum, et parrochianorum Capelle Sancti Petra, et aliarum rerum, que ad Symigiense pertinent Monasterium, dicebat, quod cum decime predictorum omnium in ius et proprietatem sue Ecelesie deberent pertinere, ipsi Abbas et eius Conuentus contra iusticiam detinerent. Cuius Abbatis audita opposicione, Abbas et Conuentus de Symigio omnia predicta iura Ecclesie Sancti Martini pertinere non negabant. Cuius responsionem cum audiuissemus, subdidimus interrogantes, si formidine Abbatis antedicti perterritus, aut propter ignoranciam et ignauiam, vel forsan de ipso loco recessurus hoc faceret, nolens deffendere ius Ecclesie sue; quod nulla causarum predictarum hoc sie respondisse asserebat, sed quia iuri Ecclesie supradicte Sancti Martini omnia recognoscebat prenominata pervenire. Ipse eciam Abbas Sancti Martini adiungebat, super omnibus premissis se instrumenta habere tam iudicum a Sede Apostolisa delegatorum, Jauriensis videlicet Episcopi, et Abbatum Waradiensis et de Beel; et insuper litteras ipsius Abbatis et Conuentus Sancti Egidii de Symigio; quas cum nobis presentari fecissemus, et perlegi presentatas, inuenimus sicut ipse Abbas Sancti Martini affirmabat, Abbate Sancti Egidii et Conuentu non contradicentibus contineri. Quarum tenor talis est:

Notum sit stb. (következik a római szék kiküldött bíráinak 1215-ki bizonyságlevele, mint fentebb 83. sz. a.)

Nos autem Dionisius Palatinus audita confessione Abbatis et Monachorum Sancti Egidii, inspectis instrumentis Ecclesie Sancti Martini supradictis, adiudicauimus, statuimus omnium decimaciones supradictorum iuri Ecclesie Sancti Martini in perpetuum possidendas. In cuius rei testimonium et perpetuam memoriam presentes litteras concessimus sigilli nostri patrocinio roboratas. Datum anno Domini M°CC°XXX°VIIII°.

(A pannonhalmi főapátság levéltárában őrzött »Liber Ruber«-ből 60. lap.)