209. Miskolcz nemzetségbeli Bors comes intézkedik javairól a borsmonstrai apátság érdekében. 1237.

Vniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis Bors Comes de genere Myskouch salutem in eo qui est salus omnium. Quomodo fragilitas humane condicionis a racionis tramite compellit quoslibet deuiare, deniantes contagijs peccatorum sordescere: justicia est, ut dum circa finem uite egrotantes laboramus, criminis nostri maculas eleemosinarum largicione detergere debeamus. Relinquimus ergo Monasterio nostro quod uocatur Mons Sancte Marie, et eiusdem fratribus, predia scilicet Scobothkath, in quo collocauimus liberos jobagiones; alterum quod dicitur Lockath cum seruis, cum aratris, et cum libertinis, et cum equacia numero C et XX, et cum silua que nos contingit; item uillam Tousloth, et uillam Hirrich cum omnibus suis pertinencijs; item uillam Pel cum aratris, cum seruis, et cum omnibus piscinis, et cum centum porcis, et cum omnibus suis pertinencijs. Et hec omnia, prius per licenciam illustris ac pij Regis Andree, et sigilli sui munimine roborata, condonaueramus post obitum nostrum prefate Ecclesie iure perpetuo possidenda. Item in confinio Tevtonie uillam magnam, que uocatur Heteser, cuius partem mediam a tempore parentum meorum Ecclesia possidebat, alteram uero partem secundum racionem commutacionis, sicut priuilegia Regum testantur, predicto loco et eisdem fratribus uoluntarie donauimus. Item nunc in extremis agentes superaddimus eisdem fratribus V predia iuxta aquam Soyov ad partem meridianam, cum molendino, cum seruis, cum liberti nis, cum aratris, et cum alijs suis pertinencijs: prediorum autem nomina sunt hec: duo Wodna, Ywan, Hyrnovch et Karachenfolou; et partem tributi de ponte, qui est super aquam Soyov; et hec aqua currit intra Katam et predicta predia. Item terram quamdam in Strigonio, iuxta Sanctum Pavlum, cam seruo scilicet Cosma cum uxore et filijs. Item uillam Dobus et Pulany tali condicione, ut uendantur, et quod superat trecentas marcas, quas in diuersos usus distribuimus, fuerit residuum, in opus prefati Monasterij nostri expendatur. Et ut hec nostre donacionis (littere) inuiolabiliter iuxta consuetudinem antiquorum permaneant, sigilli nostri munimine roborauimus. Et quia nullus nobis superstes remansit filius, ivs Patronatus eiusdem Ecclesie Excellentissimo B(ele) Regi debito iure relinquimus. Testes autem qui fuerunt his sunt: Abbas de Topulka; Balasey de Kaza, et alij quam plures de eodem genere; Thomas Comes, et alij quam plures extranei. Anno Domini millesimo CC°XXX°VII°.

(Eredetie bőrhártyán, a budai kir. kamarai levéltárban.)