145. Jadra város községe felhatalmaztatik, hogy a Cacsics nemzetségbeliek ellenségeskedései tekintetéből II. Frigyes császárnak tuzokat adhasson. 1227.

Die quadam mense Marco, indictione XV. Nos quidem P. Ziani Dei gracia Veneciarum, Dalmatie atque Chroacie Dux etc. cum nostro Minori Consilio et cum VIII ex Quadraginta, Angelo Venero, Marino de Canali, Petro Mengulo, Jo. Mucianico, N. Tincto, Angelo Flabanico, J. Gradonico, et An. Faletro, et septem de Maiori Consilio, id est: Jacobo de Molino, M. Storlato, F. Cornairo, D. Dalfino, J. Tonisto, Paulo Quirino et M. Contareni, cepimus consilium super peticionem legatorum Jadre, nomine Cerne de Carbono et Jo. Ragni, ex parte Comitis et Communis Jadre nobis facta, ut per graciam eis concederemus, posse dari ex Jadratinis a tribus usque sex obsides domino Romano Imperatori, si evenerit, quod ipse dominus Imperator faceret eos per eius nuntios requiri specialiter pro facto Caciciorum. Unde omnes predicti concordes fuimus, ut J. Dandolus, filius dicti Comitis nostri, mandato significaret eidem Comiti, ut, si ei videretur melius expedire pro bono Jadre a tribus usque sex obsides dare domino Imperatori, quod daret specialiter pro facto guerre Caciciorum, hoc est si dictus dominus Imperator suos nuntios apud Jadram ideo ad ipsos petendos destinaret.

(Ljubics Simon, Monumenta spectantia historiam Slavorum Meridionalium. I. köt. 42. l.)