131. A velenczei kormánynak rendelete, melylyel a kereskedést Raguza várossal tiltja. 1226.

Die VI exeunte Aprilis ordinatum est per dominum Ducem et suum Consilium Minus et Maius et XL, et stridatum fuit per Tardivellum in Rivoalto et in Brolio, quod nullus Venetus neque forinsecus per se vel eius nuntium audeat comperare de rebus vel mercibus Ragusiensium, neque de illis, que fuerunt in navisollis Ragusie, que noviter venerunt in Zadra vel contratis illis, videlicet a Zadra intra, neque ab Ancona intra, nec etiam in Jadra vel Ancona, nec Veneciis. Et quicunque repertus fuerit habere vel comperasse de mercibus ipsorum de illis, que fuerunt de Sclavonia, solvent quadrageximum, et de illis aliarum partium solvet quantum Vicedominis (videbitur). Et si Raguseus aliquis in Veneciis fuerit repertus portasse merces, persolvet ut dictum est; et cum venerit, nisi manifestaverit Vicedominis merces, ex quibus solvere debet quadrageximum, et fraude mediante celaverit, et Vicedomini cognoverint, accipient ab eo quadrageximum duplum de rebus Sclavonie, de aliis latis aliunde quintum simplum, ut dictum est, solvere debent.

(Ljubics, Monum. spect. hist. Slav. Merid. I. köt. 37. l.)