126. Walter karleoli püspök, és III. Henrik angol király követének ehhez intézett jelentése, melyben többi közt felemlíti, hogy II. Endre magyar király II. Frigyes császárhoz követséget küldött gyermekeik közt házasságot eszközleni megkisérlendőt. 1225.

Excellentissimo domino suo Henrico Dei gracia Illustri Regi Anglie stb. W(alterus) eadem gracia Karleolensis Episcopus stb. stb. (jelentés a kölni érsekkel volt tárgyalásáról.) Hys auditis nuncium vestrum ei exposuimus dicentes ei, quod vos tam de maritagio corporis vestri, quam sororis vestre, consilio illius parebitis; ad quod respondit, consilium suum esse, ut talem et tantam oblacionem faceremus, quod dominus Imperator non debeat eam repudiare. Dixit eciam periculum esse in mora; Rex enim Francorum magnam pecuniam ei optulit, ut confederacionem filij sui habeat, et negocium nostrum impediat. Ex altera parte Dux Bauarie venit cum maxima pompa ad colloquium Vlme, et optulit pro maritagio filie Regis Boemie, que est neptis ipsius, XV milia marcarum vltra oblacionem XXX milia marcarum, quam ipse Rex Boemie prius obtulerat; sed Rex Alemanie respondit ei, quod nunquam eam duceret. Preterea adiecit, quod Rex Hungarie misit ad dominum Imperatorem, et pro maritagio filij sui optulit ei pecuniam magnam. Ipse vero non sitit, nisi pecuniam, vt illam accumulet; vnde consuluit, vt nos sub festinacione talem oblacionem faceremus, quam acceptare deberet stb. stb.

(Huillard-Bréholles, Historia Diplomatica Friderici Secundi, tom. II.
p. 2. Paris 1852. 834. l.)