114. II. Endre királynak Zoac birtok visszaadását tárgyazó okmánya a Boldogságos Asszony egyháza számára. 1224.

In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis. Andreas Dei gracia Hunngarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomirieque Rex in perpetuum. Licet inter cetera virtutem opera largiendi beneficium a plerisque comprobetur; ibi tamen largientis memoria precipue commendatur, cum Deo datum quod est sanctum a deuote dispensacionis cultoribus propagacione bonorum operum in Dei laudem hac seruicium de die in diem dilatatur. Hac itaque consideracione salubriter inducti presentibus et posteris notum esse volumus, quod terram Zoac, quam a Castro Supruniensi receptam cum populis super eam commorantibus, sitam in Rabacuz, Petro Episcopo Jawriensi bone memorie contuleramus, que postmodum a Cosma successore suo alienata fuerat, nunc eandem cum nostro beneplacito per priores et antiquas metas, quibus antea metata fuerat, ad preces et instantem peticionem dilecti et fidelis nostri Gregorij Jawriensis Episcopi per fidelem nostrum Comitem Osl filium Osl Comitis Ecclesie Sancte Marie, de qua, sicut prediximus subtracta fuerat, restituimus possidendam. Et ne fortuitu ab eadem Ecclesia ipsa terra possit uel debeat alienari, presentem concessimus paginam sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum per manus Magistri Stephani domini Pape Subdiaconi aule nostre Cancellarij anno ab Incarnacione Domini M°CC°XX°IIII°. Venerabili Thoma Strigoniensi, Reuerendo Vgrino Collocensi Archiepiscopis existentibus, Desiderio Chenadiensi, Roberto Wesprimiensi, Stephano Zagrabiensi, Alexandro Waradiensi, Bartholomeo Quinqueecclesiensi, Briccio Waciensi, Renaldo Transiluano Episcopis existentibus et Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; Jula Palatino et Comite Bruduiensi (így), Nicolao Curiali Comite Regine et Comite Supruniensi, Salomone Bano, Ladizlao Curiali Comite nostro et Comite Bekesiensi, Demetrio Magistro Dapiferorum, Dyonisio Magistro Thawarnicorum, Dyonisio filio Dyonisij Magistro Agazonum, et ceteris quam plurimis Magistratus et Comitatus tenentibus, Regni nostri vicesimo primo.

(A pannonhalmi konventnek 1331-ki átiratából, mely a budai kir.
kamarai levéltárban őriztetik.)