107. III. Honorius pápa felszóllítja a raguzai káptalant, hogy érseket választani siessenek, s hogy az apostoli követet az almissaiak és a boszniai patarenok ellen támogassák. 1222.

Honorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filijs... Capitulo Ecclesie Ragusine salutem et Apostolicam benedictionem. Super gregem Dominicum vigilantes, quia nobis sunt oves Christi ex officio pastorali commisse, lupos ab eisdem arcemus, ne, quod absit, mercenario comparemur. Cursus inter operarios vinee Domini Sabaoth, licet circa horam undecimam a patrefamilias evangelico constituti ad vulpeculas capiendas demolientes eandem, summopere laboramus, ut, quod avertat Dominus, cum malis agricolis non perdamur: super eo etiam, quod inhabitatores Castri Almisiensis eam in Christianos immanitatem exercent, ut non Ecclesijs, aut personis earum, viduis, pupillis et senibus, nec cuilibet parcant sexui et etati; sed paganorum more universa vastantes, tanquam eorum sint delicie operari perversa, in perditione rerum et hominum gloriantur: quodam compassionis igne perstringimur contra pestem utramque, sicut possumus, occurrere cupientes. Cum itaque, sicut audivimus, vicini satis castro predicto, et partibus de Bossina, ubi heretici quidam dogmatizando palam sue pravitatis errores, Christi gregem et vineam, id est Sacrosanctam Orthodoxam Ecclesiam exterminant et disperdunt, et Ecclesia vestra vacet pastore, cuius et vestrum ad hoc cognoscimus auxilium opportunum: Universitatem vestram monemus per Apostolica scripta, quatenus ad electionem Archiepiscopi canonicam et concordern, sublato cuiuslibet difficultatis obstacuto procedatis; contra hereticos et Almisienses eosdem dilecto filio Magistro A. Subdiacono et Capellano nostro, Apostolice Sedis Legato, pro vestris libenter viribus assititentes; huiusmodi etiam ex animo sic acturi, quod Pater, qui videt in abscondito, reddet vobis, et nos vestre devotionis integritatem Apostolicis benedictionibus prosequamur. Datum Anagnie IV. idus Martij, Pontificatus nostri anno VI.

(Farlati Illyricum Sacrum VI. köt. 92. l.)