082. István zágrábi püspök több jószágot adományoz az ottani káptalannak, mit Bertold kalocsai érsek helyben hagy. 1215.

B(ertholdus) Dei gratia Sacre Colocensis Ecclesie Archiepiscopus omnibus presencia scripta perscrutantibus in ve(ro) [salutari salutem]. Bone rei dare consultum cum sacris sanctionibus pium profecto probetur esse et honestum. Nos - - - - - - - - - - - - - - - (pe)tencium facilem tenemur con(ceder)e assensum - - quod ab equitatis tramite n(on) - - - - - - - - - - - - - ca iustis p(recibus) - - - - - - - - (Zagr)abiensis Electi, fratris nostri in Christo dilecti - - - - - - - - - - - - - Canonicis eiusdem Ecclesie, eorumdem p - - - - - - - - - - - num duxerat affectum caritatis - - - - - - - - - - - - - - cuimus firmitatis eff - - - - - - - - tionis continentia per predicti Electi privilegium, hoc tenore exprimitur.

Ego S(tephanus) Dei gracia Zagrabiensis Episcopus notum facio omnibus presentem paginam inspecturis: quod pietate motus, fratrum nostrorum iustis peticionibus, et potissime paupertate eorum circumspecta, hec predia, videlicet Sciteh et Odra, Pribisseu et Drencina, sicut in magno privilegio Regis Hamerici habebatur; hoc tamen non obstante, quod predia in iam predicto privilegio Haimerici Regis inter bona episcopalia computantur, contuli, donavi proprietatem eum usu fructu naturalem, civilem possessionem, simul cum vero dominio tradidi fratribus meis possidenda perpetuo, promittensque, fideliter renunciando omnibus privilegiis constitutis vel constituendis, omnique consvetudini, actionibus et exceptionibus et allegationibus, irrepetendo supra dicta predia; nullo tempore ausu temerario contra paginam proprie donationis veniendo, possessionem fratrum meorum perturbare, sed pocius in pacifica possessione eos ab omni infestante defensare. De metis vero quibus predia concluduntur, et de testibus in privilegio proxime recitato sepe dicti Electi plenarius continetur.

Nos itaque votis diligencium Deum debito concurrentes assensu hanc donationem confirmamus, ratum et gratum habemus, statuentes, quod nulli unquam hominum contra paginam nostre confirmationis liceat dicta predia perturbare indebite; quod si quispiam ausu temerario attemptare presumpserit, indignacionem Omnipotentis Dei se noverit incursurum. Anno ab Incarnatione Domini MCCXV. Regnante in Vngaria glorioso Rege Andrea, B(ertholdo) Arciepiscopo Colcensi existente, et J(oanne) Bano Sclavonie existente.

(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 36. l.)