061. Kereskedelmi szerződés Raguza dalmatiai és Melfi olaszhoni városok közt. 1208.

Nos homines Molficte, quia ex iuridico relatu seniorum nostrorum diligenti cura invenimus, inter homines Ragusiii et Molficte cives matua dilectione et consanguinitatis proximitate sic esse conventum et stabilitum: ut nec Ragusiii cives in Molficta plazam tribuerent vel scalaticum, nec Molfiocenses Ragusium plazam vel scalaticum et familiam vel ancoraticum, quod etiam mutuis privilegiis firmaverunt, in unum quorum, factum a domino Comite Robberto Cupersani, apud Ragusiam resedit, et aliud in Melficta. Et quia Ragusiii privilegium a predicto domino Comite factum inveniri non potuit, sicut nobis per litteras significaverunt querentes, ut exemplar privilegii distincte mitteremus: sicut nobis per seniores nostros fuit significatum saniori consilio, dominum Rogerium de Pisana, filium domini Comitis Berardi, vicarium adivimus; et hec omnia, qualiter inter nos decursa fuerint spatio sexaginta annorum, significando mandavit nobis, ut bonos mores Civitatis et hos maxime modis omnibus servaremus iubendo, ut predictos homines Ragusiii a plaza reliqua datione in Melficto liberi eesent et quieti. Insuper mandavit nobis, ut predictos homines Ragusii assecuraremus omni tunc in predicta causa. Proinde nos Accarnus, Dei gratia Melfictensis Episcopus, et nos homines Melfictenses volentes, ut, quod per spatium sexaginta annorum inter nos servatum fuit, in antea servarentur, et in presenti renovaremus, mandavimus Josaffo Navolero, ut in anima omnium iurari ad Sacra Dei Evengelia hec omnia observare et adtendere, sicut per longum tempus observatum est et usitatum. Si quis autem contra huius scripti tenorem venire contravenerit, anathematis vinculo innodetur, et duodecim librarum auri pondere feriatur. Hoc autem renovationis scriptum actum est anno millesimo ducentesimo octavo, mense Madio, indictione undecima, Regnique domini nostri gloriosissimi Regis Frederici anno undecimo. Et ut hec perpetue mandarentur memorie, iussimus scribi per manum Jacobi Notarii. Accarnus Melfictensis Episcopus, Gelis Melficte Judex.

(Ljubics, Monumenta spectantia hist. Slavorum Merid. I. köt. 26. l.)