054. Szővetség Raguza dalmatiai és Termula olaszhoni városok közt. 1203.

In nomine domini nostri Jesu Christi. Anno Incarnationis sue millesimo ducentesimo tertio. Regnante domino nostro Frederico Serenissimo Rege Sicilie, Ducatus Apulie, et Principatus Capue, anno sexto Regni eius, tertio die stante mense Madii, indictionis sexte. Nos Mainardus Rogerius et Guillelmus Lombardus, Imperiales Judices Civitatis Termule, et ego Trasmundus, Miles Camerarius, una cum universo eiusdem Civitatis populo, volentes fraternitatem veram et amicitiam inviolatam cum Raguseis semper communicare et manutenere, pari consensu et comuni voluntate Raguseos omnes de cetero in cives nostros recipimus, et ipsos conservare et securos facere in civitate nostra volumus et obtamus. Preterea remittamus et quietamus universis civibus Ragusi plataticum universum et arboraticum in civitate nostra, ut de cetero sint apud dictis tributis liberi et absoluti, et nemo ab eis exigere valeat aut presumat, et sic non teneantur de his alicui respondere. Habeant etiam in Civitate nostra illud ius et privilegium, quod nos habere soliti sumus. Quod privilegium scripsi ego W. Julianides miles et notarius, qui interfui mandato predictorum Judicum, et iamdicti Camerarii, et totius populi. Actum in Termulis feliciter. † Ego Mainardus, Imperialis Iudex.

(Ljubics, Monum. sp. hist. Slav. Merid. I. köt. 20. l.)