010. Dobrion apátnak végrendelete Spalatoban. 1078. körül.

In nomine Eterni Dei et Salvatoris nostri Jesu Chriati. Ego Dobrion indignus Abbas egro corpore, mente tamen adhuc sana vegetaque, post multa pericula et calamitates, quas meis delictis acceptas fero, cum mihi tandem Divina misericordia id concesserit, quod summopere precatus sum, et de consilio amicorum onus ad perniciem anime mee susceptum deposuerim, eaque demum omnia perfecerim, que multo antea effici prestarique oportebat; nunc mihi ac rebus meis consulere statui pro eo, ac lex Divina ac regula Sancti Benedicti prescribit in hoc cenobis Sancti Stephani, inter cuius alumnos ego quamvis indignus annumeror. Itaque res omnes abdico, que vel nostre sunt, vel nostre videri possunt, vel nobis commisse fuerunt, quasque a majoribus nostris accepi, tum a Paullo Archiepiscopo, tum a Dabra matre mea adoptiva. Item renuncio Ecclesie Sancte Marie de Palude, et omnibus eius appendicibus, ceterisque omnibus rebus, que vel nostre videntur esse, vel ad nos quoquo modo pertinent, mobilibus pariter et immobilibus. Que omnia in jus potestatemque transfero eiusdem Monasterii, ut arbitratu suo illis in perpetuum utatur, habendo, possidendo, permutando. Si quis vero nostrorum consanguineorum diabolico instinctu impulsus huic nostre donationi adversari audeat, subsit indignationi Unius ac Trini Dei, ac anathemati trecentorum et duodeviginti Sanctorum Patrum.

Huic donationi testes adfuerunt: venerabilis Laurentius Archiepiscopus, Gregorius Episcopus, dominus Benedictus Abbas, Petrus Archidiaconus, dominus Urso Abbas, Joannes Sacellarius, Petrus Presbyter et Cardinalis, Prior Traguriensis, dominus Petrus Bela, Joannes Presbyter, et dominus Petrus Decanus.

Ego vero Theodorus Presbyter scripsi et testis adfui.

(Farlati Illyricum Sacrum III. köt. 153. l.)