297. A vasvári káptalannak bizonyságlevele, hogy Gelei István comes Kaan helységben levő birtokát Imre mesternek eladta. Év nélkül.

A B C

Nos Magister N. Prepositus et Capitulum Ecclesie Sancti Michaelis de Castro Ferreo notum facimus tenore presencium vniuersis, quod Stephanus Comes filius Magistri Jacobi de Gele coram nobis constitutus, quandam particulam terre in Kaan existentem, quam dominus Nicolaus Palatinus a Juan filio Iuanka iusto empcionis titulo precio compararat, adiacentem inter riuum Churgo uocatum et inter terram eiusdem Juan, per certas metas separatam ac distinctam, que ipsi Stephano per eundem dominum Nicolaum Palatinum collata fuit, vigore litterarum suarum patencium, sicut nobis per easdem patuit euidenter, vendidit Magistro Emerico pro quatuor marcis, jure perpetuo pacifice et quiete possidendam hetedum per heredes. Quod ut ratum sit, presens scriptum con(tulimus) nostro sigillo communitum; anno Domini millesimo CC° nonagesimo quinto. Magistro Nicolao Preposito; Cosma Custode, Simone Decano, Nicolao Presbitero Ecclesie nostre existentibus.

(Eredetie bőrhártyán, melyről bőrzsinegen a pecsét függött, de már lemállott; a nemz. muzeum kézirattárában.)