271. A somogyi konventnek bizonyságlevele, hogy Varoszlói Benedek és rokonai megengedték Athuz somogyi főispánnak, hogy Varaszlóban lévő birtokát bárkinek is eladhassa. 1300.

Nos Conuentus Monasterij Sancti Egidij de Symigio damus pro memoria, quod Banyl filius Benedicti, et Matheus filius Both, sicut see (így) dixerunt, de uilla Warazlow, pro see et nobilibus de eadem coram nobis comparendo retulerunt: quod quia ipsi et alij nobiles de ipsa willa Warazlow terras seu possessiones Johannem filium Thome, Barnabam fratrem eius, Thomam filium Stephani, Alexandrum filium Buguch, Benedictum et Ladizlaum filios Sebastiani de eadem uilla Warazlow in ipsa possessione Warazlow contingentes, ut dixerunt, precio comparare, sicut de iure debebant, non potuissent: de bona uoluntate eorum permisissent, ut quibuscumque Athuz Comiti Symigiensi placeret, terras predictorum nobilium uendere liberam et securam haberet facultatem; quia ijdem nobiles 412in communi congregacione super hijs, que contra eosdem proponebantur, see excusarc non curassent, et sic possessiones eorundem presentibus nobilibus et alijs in eadem congregacione Comiti Athuz predicto fuissent assignate. Datum in uigilia Beati Jacobi Apostoli.

Kivül: Super protestacione nobilium de Warazlow pro Comite Athuz.

(Eredetie bőrhártyán, a hátul oda nyomott pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)