250. Omodé nádor beismeri, hogy Siklósi Péter mester néhai Klara sógornéjának hitbérét és jegyajándékait kifizette. 1300.

Nos Omodeus Palatinus, Comes Zaladiensis, de Korokou et Judex Cumanorum memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis: quod Magister Petrus filius Nycolay de Suklous de dote et rebus parafornalibus domine Clare sororis nostre, filie videlicet Fynthe Palatini laudabilis memorie fratris nostri, quam Magister Jula frater eiusdem Magistri Petri matrimonialiter copulauerat; que vna cum marito suo viam vniuerse carnis est ingressa, nobis secundum Regni consuetudinem approbatam satisfecit; quem de dote et rebus parafornalibus, ac alijs questionibus, que racione eiusdem sororis nostre contra ipsum moueri possent, auctoritate presencium reddimus per omnia expeditum. Tenore presencium statuentes, quod nec nos, nec successores nostri, ipsum Magistrum Petrum racione dotis et rerum para fornalium predictarum possimus vel ualeamus aliqualiter infestare. Datum Bude in octauis Beati Jacobi Apostoli anno Domini M° trecentesimo.

(Eredetie bőrhártyán, a hátul oda nyomott pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)