215. VIII. Bonifácz pápa Jakabot ferenczrendi szerzetest kinevezi jadrai érseknek. 1299.

Bonifacius Episcopss servus servorum Dei venerabili fratri Jacobo Archiepiscopo Jadrensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Pastoralis officii cura etc. Sane Jadrensi Ecclesia per obitum bone memorie Henrici Jadrensis Archiepiscopi, qui nuper apud Sedem Apostolicam diem clausit extremum, pastoris solatio destituta. Nos ad eiusdem Ecclesie quietum statum et prosperum paterne sollicitudinis studio intendentes, ordinationem et dispositionem ipsius Ecclesie hac vice provisioni Sedis Apostolice duximus reservandam; decernentes extunc irritum et inane, si secus super hoc scienter aut ignoranter per quemcunque et quoscunque contingeret attemptari. Volentes igitur, prout ad nostrum spectat officium, obviare dispendiis, que possent ex prolixe vacationis instantia eidem Jadrensi Ecclesie imminere; considerantes etiam probitatis merita grandia et virtutum dotes multiplces, quibus dono Superni Numinis nosceris insignitus; et propterea spem gerentes indubiam, firmamque fiduciam obtinentes, quod per tue laudabilis circumspectionis industriam, cum celebris fame preconium, quod multorum relatio fidedigna confirmat, te referat in spiritualibus et temporalibus circumspectum prefata Jadrensis Ecclesia, Deo favente, proficiat in utrisque, deliberatione cum fratribus nostris super hoc habita diligeuti, te Ordinis Minorum Professorem, dicte Jadrensi Ecclesie de fratrum 336ipsorum consilio et Apostolice pletudine potestatis preficimus in Archiepiscopum et pastorem, curam et administrationem ipsius tibi in spiritualibus et temporalibus committentes, tibique facientes per venerabilem fratrem nostrum M. Episcopum Portuensem munus consecrationis impendi; firma concepta fiducia quod dirigente Domino actus tuos eidem Jadreusi Ecclesie per tuam curiosam solertiam, tuumque ministerium studiosum honoris et prosperitatis multiplicis, Deo propitio, desiderata proueniant incrementa. Ideoque fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus; quatenus nostris et Apostolice Sedis beneplacitis sub prompte humilitatis officio te coaptans, et reverenter suscipiens impositum a Domino tibi onus, eiusdem Jadrensis Ecclesie curam sollicitam gerere studeas, eiusque vacare profectibus non omittas, gregem Dominicum tue in illa discretioni commissum, doctrina verbi et operis informando, ita quod ipsa Ecclesia per tue diligentie studium laudabilibus in spiritualibus et temporalibus ad Divini nominis gloriam consurgat augmentis. Datum Anagnie XVII. kalendas Julii Pontificatus nostri anno quinto.

In e. m. Capitulo Ecclesie Jadrensis, Clero et papulo Ciuitatis et Diocesis Jadrensis, vasallis et uniuersis suffraganeis Ecclesie Jadrensis.

(Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium historiam illustrantia I. köt. 116. l.)