176. Márton alországbirónak bizonyos, Dorog helységben lévő, birtokrészre vonatkozó törvénykezési rendelete az esztergami káptalan és a nyúlszigeti apáczazárda közt. 1297.

Datum pro memoria, quod cum domine sorores Monasterij Beate Virginis de Insula, pro quibus Comes Stephanus filius Chorgo officialis ipsarum cum sufficienti procuratorio astitit, contra Capitulum Strigoniense, ex quibus et pro quibus Petrus Decanus similiter cum sufficienti procuratorio astitit, litteras patentes domiue E. quondam Regine Hungarie super facto particule terre quoquorum (így) intra Dorog existentis in figura judicij exibuisset coram nobis; et quia in eisdam litteris comperimus, ipsam particulam terre intra Dorog esse mixtim, quod uulgariter fyu dicitur; statuimus partibus assumpmentiens, quod in quindena Natiuitatis Sancti Johannis Baptiste, Andrea de Cheu homine domini Regis, et ydoneo testimonio Cruciferorum Sancti Regis Stephani de Strigonio presentibus debeant accedere super faciem predicte possessionis Dorog, et conuocatis uicinis et commetaneis reambulent ipsam possessionem; et Officialis earundem dominarum inpediat de eadem; que fuerit porcio terre earundem dominarum in eadem cum suis utilitatibus; et posthec partes octauo die reambulacionis dicte terre comparebunt coram nobis quantitatem terre inpedite cum suis utilitatibus in litteris dictorum Cruciferorum reportantes. Datum Bude septimo die quindenarum Pentecostes anno Domini M°CC° nonagesimo septimo.

(A keresztesek Esztergam konventjének 1297-ki jelentéséből mint alább 182. sz. a.)