159. A veszprémi káptalannak beismervénye, hogy a Buda melletti lelkészek tizedi joggal birnak, és zsinat-látogatási tekintetben az esztergami érsek hatósága alá tartoznak. 1296.

Nos Capitulum Ecclesie Wesprimiensis memorie commendantes significamus tenore presencium quibus expedit vniuersis; quod cum iam dudum retroactis temporibus lis et controuersia inter Reverendum in Christro patrem et dominum nostrum B. Episcopum et nos Capitulum Ecclesie Wesprimiensis ex una; et discretos uiros, uidelicet Paulum de Vrs, Mykounem de Sasad, Nicolaum de Chek, Johannem de Kazu, Dominicum de Sancto Jacobo et Petrum de Alba Ecclesia, Ecclesiarum plebanos, eiusdem Dyocesis Wesprimiensis, parte ex altera, fuisset exorta et demum de nouo suscitata super iure percipiendi decimas integras et uisitacione Concilij Archiepiscopi Strigoniensis, eodem domino et Reverendo patre B. Episcopo, procuratore nostro ad hoc specialiter a nobis constituto, nomine suo et nostro fuisset propositum: quod predicte decime et uisitacio synodalis id (így „ ad” helyett) ipsum et nos de iure et lege dyocesana et iure Capituli pertineret; per predictos autem plebanos in contrarium extitisset relatum, quod predicte decime et uisitacio Concilij ad Ecclesiam Strigoniensem pertineret, cum Ecclesia Strigoniensis hanc prerogatiuam ex priuilegio et antiqua consuetudine prescripta habere dignoscatur, quod omnes Ecclesie et Capelle Regales seu Reginales, earumdem plebani et rectores plenas decimas in omnibus debeant percipere et habere, et Concilium Archiepiscopi visitare; super quo eciam priuilegium venerabilis patris domini Lodomeri Archiepiscopi Sancte Strigoniensis Ecclesie in medium produxerunt. Quo quidem priuilegio viso et perlecto, et auditis et intellectis, que hinc inde dicere et allegare uolebant; idem Reuerendus in Christo pater et dominus B. Episcopus et procurator noster premissus, iure compromissi inibi coram Reuerendo Capitulo Ecclesie Strigoniensis, ac quibusdam Prelatis ibidem presentibus, nomine suo et nostro et Ecclesie Wesprimiensis vassit voluntarie, et libere eciam renunciauit omni accioni et iuri, seu liti quam mouerat, seu mouere intendebat; promittens suo et nostro nomine, tactis, interposito ligno Sancte Crucis, sacrosanctis ewangeliis, affirmans firmiter et assumpmens, quod de cetero per ipsum et per nos et successores nostros, eisdem plebanis super predictis decimis et uisitacione Concilij nulla contencio inchoari, seu lis aliqua de iure vel de facto debeat suscitari; et si, quod absit, susu temerario per eundem dominum Reuerendum Episcopum, seu per nos et successores nostros, processu temporis eisdem plebanis, aut eorum successoribus; super predictis decimis et uisitacione Concilij lis aliqua moueretur; extunc ante litis ingressum, absque omni excepcione eisdem plebanis, seu eorum successoribus, ducentas marcas puri argenti soluere teneremur, et eo ipso facto nichilominus reatu periurij et pondere premeremur. Nos autem fuimus per ipsos plebanos, et per litteras ipsius Capituli Strigoniensis premissi, ac quorumdam Prelatorum super dicta renunciacione et cessione, seu permissione, per ipsum Reuerendum patrem B. Episcopum et procuratorem nostrum nomine suo et nostro, ut premittitur, facta, cum instancia requisiti. Cui quidem renunciacioni, permissioni et cessioni, sicut nec possumus, ita eciam nolumus in aliquo contraire; sed quicquid per eundem dominum B. Episcopum et procuratorem nostrum, suo et nostro nomine factum est, laudamus, approbamus et promittimus sub penis predictis firmiter et in perpetuum obseruare. In cuius rei signum et memoriam, ac firmitatem perpetuam, sigillum nostrum presentibus est appositum. Actum et datum in octauis festiuitatis Beati Jacobi Apostoli anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo sexto.

(Az eredeti után Knauz Nándor Magyar Sion III. köt. 940. l.)