148. Márton comes alországbirának Kulchen helységet tárgyazó itélete Aladár mester és Kuhe Jakab közt. 1296.

Nos Comes Martinus Viceiudex Curie domini Regis memorie commendantes significamus quibus expedit tenore presencium vniuersis, quod Magister Aladarius filius Cheta ad nostram personaliter accedens presenciam exhibuit nobis litteras nostras memoriales continentes hunc tenorem:

Datum pro memoria, quod causam, quam Magister Aladarius personaliter astans contra Jacobum dictum Kuhe, pro quo Clemens de Bary seruiens suus cum procuratorijs litteris Omodey Palatini comparuit, in octauis diey Cinerum habebat coram nobis, de voluntate parcium prorogauimus ad quindenas Sancti Georgij ad plenam responsionem in s - - priori si feria sexta ante octauas Passce apud ecclesiam de Mysle per arbitrium Comitis Petri filij Georgij, et Petri filij (Benedicti) de parte Magistri Aladarij; item Magistri Andronici de Terebes, et Petri filij Keleed de parte aduersa, non poterunt concordare. Et quia ipsa causa diucius fuit uentilata, idem Jacobus, si ad locum arbitrij non accesserit, uel arbitrium non assumpserit, Magistro Aladario soluere tenebitur tres marcas ante litem, sicut predictus Clemens seruiens suus ipsum Magistrum Jacobum ad hoc sponte obligauit; nullum tamen grauamen ipse Jacobus habendo racione nostri judicij in hoc facto; prout id nos inter partes duximus ordinandum. Et series facti in litteris Prepositi de Mysle nobis debet reportari. Datum Bude septimo die termini prenotati.

Aduenientibus itaque ipsis quindenis Beati Georgij martiris idem Magister Aladarius exhibuit litteras dicti Prepositi in hec uerba:

Viro nobili Judici Curie domini Regis Michael Prepositus de Misle inclinacionem cum honore: Vobis tenore presencium declaramus, quod accedentes ad nostram presenciam Comes Petrus filius Georgij, Petrus filius Benedicti ex parte Magistri Aladarij, et Magister Andronicus de Terebus ac Petrus filius Keled ex parte Jacobi dicti Kuke; dixerunt, quod uisis litteris uestris, quas predicte partes exhibuerunt, inter eos super terra Kulchun uocata sunt arbitrati: Vt quia priuilegium ipsius Magistri Aladarij anno Domini M°CC° sexagesimo tercio fuit emanatum, priuilegium ucro Jacobi predicti non pro Jacobo, sed pro paruo Michaele anno Domini M°CC° septuagesimo confectum fuerat, prefata possessio Kulchen Magistro Aladario cedat perpetuo possidenda. Datum feria sexta proxima ante octauas Passce.

Predictus vero Magister Jacobus ad ipsas quindenas Beati Georgij martiris non uenit, neque misit; propter quod eundem in iudicio decreuimus agrauari.

Nos igitur memini (így „ nemini” helyett) in suo iuredeesse uolentes, vna cum Baronibus et nobilibus Regni, visis et perlectis predictis litteris predictam possessionem Kulchen inxta formam earundem litterarum eidem Magistro Aladario reliquimus et statuimus perpetuo possidendam, tenendam et habendam. Datum Bude septimo die predictarum quindenarum Sancti Georgij martiris anno Domini M° ducentesimo nonagesimo sexto.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét vörös selyemzsinóron függ; a budai kir. kamarai levéltárban.)