147. Omodé nádornak itéletlevele, mely által Tibor comes Visnyó helységnek, Rénold nádornak fiai által neki átengedett birtokában megerősíttetik. 1296.

Datum pro memoria, quod cum iuxta continenciam priorum litterarum nostrarum Comes Tyburcius de Keer pro Johanne dicto Kochwr filio Nicolai fratre suo primo contra Reynoldum Palatinum, et postmodum contra Petrum et Jula filios eiusdem Palatini mortuo patre eorum super quadam terra Visnio vocata, quam predictus Palatinus memorato Johanni titulo concambij mediante priuilegio domini Ladizlai Regis incliti contulerat, coram nobis tamen dyucius ventilasset, ad vltimum per formam judiciariam, sicut in litteris nostris memorialibus, Capituli Agriensis et Conuentus de Jazow super hoc confectis nobis presentatis vidimus contineri, eandem terram Visnyo cum plenitudine sui juris dederunt et contulerunt iuxta continenciam priuilegij predicti domini Regis iam dicto Comiti Tyburcio predicti filij Reynoldi iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam. Et quia per Petrum filium Magistri Petenye, ne predicto Comiti Tyburcio eadem terra statueretur, contradicebatur, primo per officiales suos, quorum nomina et asserciones in litteris memorialibus Capituli continentur, et postmodum per se ipsura coram nobis personaliter comparentem, relatum extitit et sentencialiter diffinitum, quod predictam terram Visnyo per filios iam dicti Palatini sepedicto Comiti Tyburcio iure perpetuo pacifice totaliter possidere permisit conseruandam. Datum in Gwnch in octauis Natiuitatis Beati Johannis Baptiste anno Domini millesimo CC° nonagesimo sexto.

(Garai Miklós nádornak 1406-ki itéletleveléből; a budai kir. kamarai levéltárban.)