116. III. Endre király Puky Tamást megerősíti a Mérges és Réti javak birtokában. 1295.

Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex vniuersis Christi fidelibus tam presentibus, quam futuris, presencium noticiam habituris, salutern in eo, qui Regibus dat salutem. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod Magister Thomas nobilis de Puk ad nostram accedens presenciam exhibuit nobis litteras nostras patentes super collacione terrarum Merges et Rety uocatarum confectas, petens a nobis cum instancia, vt nos ipsas litteras nostras ratas habere et nostro dignaremur priuilegio confirmare. Quarum tenor talis est:

Nos Andreas Dei gracia Rex Vngarie stb. (következik III. Endre királynak 1291-ki adománylevele, mint fentebb 25. sz. a.)

Nos igitur peticionibus predicti Magistri Thome de Puk fauorabiliter inclinati, quia inspeximus ipsas litteras nostras patentes non cancellatas, non abolitas, nec in aliqua sui parte viciatas, de verbo ad verbum presentibus insertas approbando confirmamus, dupplicis sigilli nostri munimine roborantes. Datum per manus venerabilis patris Theodori Dei gracia Episcopi Jauriensis, aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini millessimo ducentessimo nonagesimo quinto XVII. kalendas Septembris, Regni autem nostri anno sexto.

(Eredetie bőrhártyán, a király függő pecsétje alatt; a szepesi káptalan levéltárában. Közli Horváth Mihály.)